The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
PAULO EVARISTO S.R.E. CARDINALI ARNS OFM,
ARCHIEPISCOPO SANCTI PAULI IN BRASILIA

 

Venerabili Fratri Nostro
Paulo Evaristo S.R.E. Cardinali Arns, OFM
Archiepiscopo Sancti Pauli in Brasilia.
 

Instante die quo quinquaginta expletos annos a suscepto presbyteratus ordine celebrabis, adducimur ut ad te, Venerabilis Frater Noster, has gratulatorias Litteras demus, cum Nos magna spes teneat te ex ipsis tantum quantum optamus solacium esse capturum. Et quemadmodum ad augendum gaudium alius laetus eventus huic memoriae coniungitur, quoniam scilicet hoc ipso anno quinque recoles lustra ex quo archidioecesanae Sedis Sancti Pauli in Brasilia gubernationem suscepisti, cupimus et Nos, ob hanc tuam geminam anniversariam memoriam, fausta omina coniungere et gratulantia pariter vota proferre.

Nobis liceat in memoriam revocare spatium hactenus a te emensum ac varia et ardua rerum discrimina in quibus es versatus, quo melius tecum in Domino gaudeamus. Necesse sane non est singulos operosae vitae tuae actus recensere; commemorare sufficiat in primis te iuvenili aetate, sodalem Ordinis Fratrum Minorum, Lutetiis Parisiorum altiora Litterarum Classicarum studia excoluisse atque laurea honestatum, in patriam rediisse, ubi apud collegia Ordinis in iuvenibus instituendis impendisti vires. Anno MCMLXVI Decessor Noster Paulus VI, bo. me., te ad plenitudinem sacerdotii evehere dignatus est teque Auxiliarem istius Sedis constituit; anno mcmlxx eadem Sedes tibi commissa est pleno iure regenda, atque tribus post annis in Purpuratorum Patrum Collegium es cooptatus. Iuvat insuper Nos recolere sociam operam tuam apud Congregationem de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum praestitam.

Benignissimus Dominus omni vitae tuae tempore peculiaribus te ornavit dotibus, quibus usus es et nunc uteris ad famulatum fidelibus tuae curae creditis praebendum nec non ad iura dignitatemque humanae personae vindicanda. Ideoque aequum est, Venerabilis Frater Noster, ut hymnis et canticis Deum glorifices et erga Ipsum de omnibus beneficiis tibi collatis gratum iugiter te profitearis. Ceterum Nos hac in tua fausta memoria tecum sociamur et vota facimus ut caelestibus gratiis replearis et, vestigia sequens Pauperculi Assisiensis, instrumentum exstes ad pacem et bonum ubique diffundendum, cum hac Apostolica Sede arte coniunctus.

Dum pro te Domino preces effundimus, Apostolicam Nostram Benedictionem, solaminis velut signum, libentes volentesque tibi elargimur, quae Auxiliares Episcopos tuos, universum pariter clerum et fideles cunctos complectatur.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXVII mensis Octobris, anno MCMXCV, Pontificatus Nostri octavo decimo.  

IOANNES PAULUS PP. II

 

Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana

 

top