The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
ANGELO S.R.E. CARDINALI SODANO
SECRETARIO STATUS,
IN CONCLUSIONE
OCTAVAE CENTENARIAE MEMORIAE
SANCTI ANTONII PATAVINI

 

Venerabili Fratri Nostro
Angelo S.R.E. Cardinali Sodano
Secretario Status
 

Congruentem solet catholica Ecclesia cultum Sanctis cunctis praestare iisque potissimum qui operibus apostolicis animose sciteque adsiderunt, quique fideles firma doctrina solidisque sermonibus erudierunt. Inter hos quidem est annumerandus procul dubio Sanctus Antonius Patavinus. Optima sane disciplina is praeditus et virtutum ornamentis locupletatus, “Testamenti arca et sacrarum scripturarum scrinium” est habitus, qui idcirco Evangelii efficax evasit suis temporibus praeco et vulgator.

Pro comperto habemus huius caelitis octavam centenariam memoriam Patavii mensis Decembris die VIII convenienti cum sollemnitate in exitu fore. De mente minime excidit pastorale iter illud quod anno MCMLXXXII Ipsi ad perillustrem illam urbem eximiamque basilicam explicavimus, quam fideles politissima arte quondam aedificandam curarunt, pietatem religiosumque cultum in Antonium Patavinum demonstraturi.

Quapropter libentes volentesque postulatis occurrere volumus Venerabilis Fratris Marcelli Costalunga, Delegati Pontificii Basilicae Sancti Antonii Patavii, qui, eventus ille quo magnificentius ageretur, a Nobis petiit ut eminentem virum mitteremus. Ad te autem, Venerabilis Frater Noster, Nobis proximum, cogitationem convertimus, quem omnino parem iudicamus huic officio sustinendo, quocum fere cotidiana consuetudo est et conversatio. Itaque magnam aestimationem Nostram significantes, te, Venerabilis Frater Noster, Legatum Pontificium ad illum sacrum ritum agendum renuntiamus et constituimus.

Universis quidem huius commemorationis participibus cunctisque adstantibus secundam Nostram voluntatem ac benevolentiam ostendes, quibus Franciscalem illam familiam, totam Patavinam communitatem complectimur. Ipsius Sancti Antonii demum in omnes devocamus patrocinium, qui supernis beneficiis eosdem iuvare dignetur, ut inibi fideles sine cunctatione vel tarditate in eadem atque ipse incurrant vestigia. Benedictionem demum Nostram Apostolicam impertias velimus, quae sit divinarum gratiarum nuntia et animorum renovationis incitamentum.

Ex Aedibus Vaticanis, die VIII mensis Novembris, anno Domini MCMXCV, Pontificatus Nostri duodevicesimo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana

 

top