The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
ANGELO S.R.E. CARDINALI SODANO
SECRETARIO STATUS,
 IN CONCLUSIONE SEPTIMAE
CENTENARIAE MEMORIAE SANCTUARII LAURETANI

 

Venerabili Fratri Nostro
Angelo S.R.E. Cardinali Sodano
Secretario Status  

Lauretani loci sacri mysteriique ipsius Mariani admiratione Nos iam pridem plane capti facere non possumus quin Nostras eodem pias peregrinationes summa cum animi iucunditate in memoriam identidem renovemus, at illa in primis beatissima tempora quibus praesentes aliisque coniuncti cum millenis christifidelibus, immo tota cum Dei Ecclesia, anniversariam eiusdem “Almae Domus” recordationem concelebrare gestivimus.

Tot vero sollemnibus varii generis ritibusque frugiferis maxime et salutaribus ad suum pro rei natura finem vergentibus, cogitamus iam clarum Dominicum diem, decimum videlicet mensis Decembris, quo commemoratio illorum septingentorum sanctuarii Lauretani annorum salubriter absolvetur. Nec vero quidquam honoris decorisve celebritati eidem deesse volumus, quo diutius posthac eadem Virginis Mariae Christi Matris veneratio tam sub insigni et noto ubique titulo efficaciter propagetur.

Licet mente quidem laetanti gratulantique ibidem liturgicis sacris ac precibus adstantium ferventissimis Nos quoque ex longinquo interfuturi nimirum simus, personam tamen Nostram adspectabili prorsus modo conspici sentirique inter reliquos pastores Ecclesiae, fidelium greges, civium multitudines cupimus, cum nemo non noverit quanto studio ac fidei impetu totum illud anniversariae celebrationis inceptum provexerimus. Nec quempiam esse magis idoneum arbitramur, qui partes Nostras Laureti expleat repetatque paternas cohortationis voces quam temet ipsum, Venerabilis Frater Noster, quem omnium consiliorum Nostrorum participem proxime consortemque esse decrevimus.

Hisce itaque Litteris Nostris destinamus te ac nominamus Legatum Nostrum proprium ad publicos illos actus et ritus quibus die decimo mensis Decembris finis sollemniter septingentesimae memoriae anniversariae Lauretani sacelli imponetur. Iis ergo pro Nobis conspicuus praeeris, pro Nobis pariter Nostram ad mentem eloqueris, salutationem pro Nobis ac Benedictionem humaniter largiter impertieris.

Quod ad gravissimum et perhonorificum mittentes te munus omni cum fiducia ac fraterni animi Nostri benevolentia, pariter tibi caelitus lumina divina ac robora adprecamur necessaria semper in rebus hominum.

Ex Aedibus Vaticanis, die X mensis Novembris, anno Domini MCMXCV, Pontificatus Nostri duodevicesimo.  

IOANNES PAULUS PP. II

 

Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana

 

top