|
IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA DATA ROSALIO IOSEPHO S.R.E.
CARDINALI CASTILLO LARA,
ELECTO MISSO EXTRAORDINARIO
AD CELEBRANDUM V CENTENARUM EB EVANGELIZATIONE CUBANAE INSULAE
Venerabili Fratri Nostro ROSALIO IOSEPHO S.R.E.
Cardinali CASTILLO LARA
Singularem prorsus in egentes, inque adversa valetudine affectos
semper catholica Ecclesia industriam studiumque convertit, ex cuius sinu
gremioque per saeculorum decursum complures exstiterunt homines, qui in
difficultatibus varias ob causas versantibus operam suam sollertem contulerunt.
Ipsa namque Salvatoris persequentes exempla ac monita praeclara caritatis
facinora patraverunt.
Saeculo XVI, cum ceteroquin deessent beneficia et adiumenta illa
quae aetas nostra suppeditare solet, strenui orti sunt homines qui, veluti boni
Samaritani, languentes omne genus et maerentes iuvarunt. Huius rei partes
perbene sustinuit Sanctus Ioannes de Deo, qui tum per se omnino memoratu digna
opera obiit, tum suos per discipulos fratresve, qui deinceps Conditoris in eodem
perstantes proposito officia illa alacriter gesserunt, totius hominis salutem
sanitatemque curantes.
Nos vero Christiana haec documenta et disciplina quo magis
magisque solidentur et quoquoversus diffundantur magnopere studemus et nostro
quoque de tempore exoptamus. Itaque, perinde ac anno ante statuimus, volumus
etiamnunc libentes V centenarius ut annus a Sancti Ioannis de Deo ortu
convenienti cum sollemnitate concludatur. Quapropter excusso consilio virum
eximium mittere decrevimus, qui personam Nostram opportune tueatur Nostramque
simul cohortationem mentemque significet.
Ad te autem, Venerabilis Frater Noster, cogitationem Nostram
convertimus, qui aptissimus visus es ad eiusmodi officium sustinendum. Ideo te
Missum Extraordinarium renuntiamus ad ritum illum diebus VII-VIII mensis Martii
Granadae peragendum. Huius ergo sancti Viri commemorabis praestantiam et
praesenti de tempore momentum, Nostram gerendo personam animumque fraternum
significando. Benedictionem demum Apostolicam nomine Nostro universis
participibus et adstantibus deferas largiter velimus, quae sit supernorum
donorum nuntia et omnium laborum levamentum.
Ex Aedibus Vaticanis, die XV mensis Februarii, anno MCMXCVI,
Pontificatus Nostri duodevicesimo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1996 - Libreria
Editrice Vaticana
|