The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
CAROLO S.R.E. CARDINALI FURNO,
ELECTO MISSO EXTRAORDINARIO AD
XIII EUCHARISTICUM CONGRESSUM
IN BRASILIENSI NATIONE CELEBRANDUM

 

Venerabili Fratri Nostro
CAROLO S.R.E. Cardinali FURNO

Verba Concilii Oecumenici Vaticani II In Sanctissima Eucharistia totum bonum spirituale Ecclesiae continetur (Presbyterorum Ordinis, 5),  prae oculis intento animi studio habentes, Nos Ipsi plurima aggredimur incepta ut catholicae Ecclesiae fideles, Eucharistiae momentum pro sua spiritali vita considerando eademque sustentati ac roborati, etiam vitae suae oblationem Deo omnipotenti facere valeant.

Laetantes idcirco accepimus in Brasilia, nominatim vero in Victoriensi Spiritus Sancti urbe, XIII Eucharisticum Congressum Brasiliensis Nationis diebus VII-XIV mensis Iulii huius anni sollemniter iri celebratum. Quarum sollemnitatum sacrae celebrationes, ut scimus, non solum ad fideles Brasilienses pertinent, sed quodam modo ad omnes Christi discipulos qui per Eucharistiam magis in dies in Christi Corpus inseruntur.

Quia vero Venerabilis Frater Silvester Aloisius Scandian, Archiepiscopus Victoriensis Spiritus Sancti, poposcit ut sacer Praesul constitueretur qui Nomine Nostro ritibus illic peragendis praeesset celebrationibusque omnibus, ad te, Venerabilis Frater Noster, Nostram admovimus cogitationem et animum. Narum proinde Litterarum virtute te Missum Extraordinarium ad XIII Eucharisticum Congressum in Brasiliensi Natione peragendum creamus: ibi, ut res ipse postulabit, de Eucharistia varia apta ratione loqueris. Cunctis quidem participibus Nostram significabis salutationem, Nostram in Ecclesiam Brasiliensem dilectionem, Nostramque per spiritum praesentiam.

Fidenti animo legationem hanc tibi committimus, benevolentiam Nostram erga te testantes etiam de officiis ante hunc diem efficienter peractis. Demum, Venerabiis Frater Noster, muneris praesidium tibi, universis vero Congressum participantibus auxilium validum, Apostolicam Benedictionem peramanti animo dilargimur.

Ex Aedibus Vaticanis, die VII mensis Martii, anno MCMXCVI, Pontificatus Nostri duodevicesimo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

Copyright 1996 - Libreria Editrice Vaticana 

 

top