The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
IOSEPHO S.R.E. CARDINALI SÁNCHEZ,
CONGREGATIONIS PRO CLERICIS PRAEFECTO

 

Venerabili Fratri Nostro
IOSEPHO S.R.E. Cardinali SÁNCHEZ
Congregationis pro Clericis Praefecto

Philippina te mox catholica tua in patria communitas, Venerabilis Frater Noster, observanter ex longinquo respiciet nec minus studiose haec Romana te circumsistet festiva familia tibique debitam tribuent magno consensu gratulationem de anniversario tuae vitae praeclaro quodam eventu, quem Nos in primis tecum in episcopali coniuncti fraternitate necnon in cotidiana totius Ecclesiae gubernatione consociati nullo modo taciti praeterire volumus.

Quin Immo hasce ipsas tibi hodie inscribentes amantissime Litteras ex animo laetitiam faustissimae illius celebrationis Nostram communicare cupimus, dum singularem omnino virtutum tuarum ac laudum, operum ac meritorum aestimationem aperte proferre studemus. De L enim sacerdotii tui agitur anno feliciter die XII mensis Maii, Deo largiente, exituro deque omni simul ministerii huius longinqui tui fructu sane uberrimo et memorando usquequaque inceptorum proventu, quae ecclesiali communitati Philippinae tot annos profuerant recentiusque causis et negotiis huius Apostolicae Sedis mirabiliter item profuerunt.

Priores scilicet cogitamus XL presbyteratus tui annos inter omne genus navitatem pastoralem in dilectissimo populo tuo. Actuosissima tua industria Nobis observatur ante oculos, quam pro animi apostolici tui fervore apud gregem Sorsongonensem et Legazpiensem expleveras, ne loquamur de docendi opere in seminario Cacerensi. Serius quidem licuit partes magni nimirum momenti tuas conferri multiplicibus consiliis et commissionibus intra Episcoporum Conferentias iisdem in nativis tuis locis. Nec tui umquam obliviscentur ecclesiae ipsae Cacerensis, Lucenensis, Novae Segobiae, quae experiri XVIII annos laetanter potuerunt episcopalem tuam operam ac prudentiam sive in auxiliaris Antistitis muneribus seu in Ordinarii ipsius procurandis diligentissime officiis.

Non ideo sine maxima iustissimaque causa propius hic apud Nos operari te, Venerabilis Frater Noster, XI abhinc annos censuimus prius uti Secretarium Congregationis pro Gentium Evangelizatione recentius vero Praefectum ipsum Congregationis pro Clericis, additis interea tibi Patris Ecclesiae Purpurati voluntate Nostra insignibus. Nihil igitur mirandum, quod ingenii praestantis tui dotes, sacerdotalis adfectus proprietates, Ecclesiae ac Christi ipsius Domini amoris qualitates longe late singulis in his stationibus eminuerunt, ut tota vere inde Dei Ecclesia plurimas Divino Pastori referre potuerit ac possit praesertim hoc tempore gratias de hoc sacerdotali tuo et episcopali toto curriculo.

Nostris idcirco de manibus gratulantes has accipito, Venerabilis Frater Noster, voces atque adfectiones quibus, quantum quidem possumus, exornare optamus et honestare anniversariam brevi venturam sacerdotii tui commemorationem. Quantumvis inter Nos saepe congrediamur, memorabili tamen XII Maii mensis die nominatim recordabimur tui precantes, cui iam nunc copiosissimam Dei omnipotentis remunerationem pro tuis optimis erga Ecclesiam operibus adprecamur, reliquae vitae operaeque felicissimum ominamur cursum, omnem Nostram palam testificamur benevolentiam, cui denique Apostolicam Benedictionem horum sensuum testem supernorumque donorum auspicem largissime impertimur.

Ex Aedibus Vaticanis, die XX mensis Aprilis, anno MCMXCVI, Pontificatus Nostri duodevicesimo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1996 - Libreria Editrice Vaticana 

 

top