The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
EDUARDO S.R.E. CARDINALI CASSIDY,
PONTIFICII CONSILII
AD UNITATEM CRISTIANORUM FOVENDAM
PRAESIDI

 

Venerabili Fratri Nostro
EDUARDO I. S.R.E. Cardinali CASSIDY
Pontificii Consilii
ad Unitatem Christianorum fovendam Praesidi

Ipso sane Dominico die quo universa Ecclesia triumphalem reditum Christi Iesu in caelum celebrabit, christifideles Ucrainae, memorantes tum quadringentos annos ab adepta inter christianos unione Brestana tum trecentos annos et quinquaginta a christiana quoque unione in urbe Užhorod sollemniter conventa, ad Mariale Sanctuarium Zarvaniciense ad Deo eiusque suavissimae Matri gratias reddendas pia peregrinatione se conferent.

Quandoquidem hic eventus, uti patet, summum induit spiritate momentum pro universis Ucrainae incolis, volumus et Nos laetanti animo illum commemorare. Itaque, quo haec celebratio magnificentius fructuosiusque peragatur, libenter concedimus piis desideriis ac postulatis tum Venerabilis Fratris Antonii Franco, Archiepiscopi titulo Gallesini et in Ucraina Apostolici Nuntii, tum omnium christifidelium istius dilectae Nationis, qui Nostram expetunt praesentiam. Quocirca aequum ducimus illuc mittere eminentem Virum qui personam Nostram gerat, vocem Nostram exsonare faciat, ominantia proferat nomine Nostro verba.

Ad Te, autem, Venerabilis Frater Noster, cogitationem Nostram admovimus et animum, qui idoneus visus es ad hoc officium ibi luculenter explendum partesque Nostras convenienter sustinendas. Quapropter harum Litterarum vi Te destinamus Missum Extraordinarium ut in Sanctuario Mariali Zarvaniciensi Nostras vices tuearis apud universum clerum populumque catholicum ibi congregatum atque sacris celebrationibus Nostro nomine Nostraque auctoritate praesideas. Salutationem fraternam cunctis Eminentissimis Purpuratis Praesulibusque declarabis; cunctis adstantibus benevolentiam Nostram ostendes, quae omnes complectatur, omnium aerumnas soletur omnesque familias laetificet. Et ut res ipsa postulaverit, de studio in Deiparam Virginem loqueris ipsamque vocem Nostram significabis, unde fideles nunc novum animum et in futurum tempus marialem pietatem ferventius suscipiant.

Interea eidem beatissimae Mariae Virgini preces effundimus ut, veluti sidus effulgens, Tibi sit in primis auxilium et firmamentum, atque filios suos harum celebrationum participes benigne conspicere, illuminare et uberrima consolatione implere dignetur. Optamus Deumque rogamus, ut haec sollemnia in comparatam unionem usque servandam redundet et in spiritalem istius dominici gregis vitam magis magisque augendam.

Tibi denique, Venerabilis Frater Noster, Benedictionem Apostolicam, caelestium donorum pignus, volentes impertimur, quam ad ceteros Purpuratos Patres, sacros Praesules, clerum, sodales religiosos, populi rectores et christifideles universos qui ea de causa istuc congregabuntur, pertinere volumus.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXV mensis Aprilis, anno MCMXCVI, Pontificatus Nostri duodevicesimo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

Copyright 1996 - Libreria Editrice Vaticana 

 

top