 |
IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA DATA PETRO S.R.E. CARDINALI EYT
ARCHIEPISCOPO BURDIGALENSI
Venerabili Fratri Nostro
PETRO S.R.E. Cardinali EYT Archiepiscopo Burdigalensi
Insignem omnino se exhibet Nemausus urbs, cuius incolae quondam mature sane in
christianam fidem sunt transgressi. Ex quo tempore communitas illa feliciter
adolevit ac commendabiles pietatis testificationes protulit claraque documenta,
inter quae perantiquum annumeratur cathedrale templum, quod aedificatum est
sociata complurium opera idemque, II evolvente Concilio Nemausensi, ipsum per
Summum Pontificem Decessorem Nostrum Urbanum II consecratum.
Sacrae ideo huius aedis placet revocare primordia et illius temporis omnium
actuositatem, ut cuncti nunc huius regionis cives, in solido fundamento
innitentes ipsique repetentes pariter antiquiora, ulteriora eodem studio et
animi firmitudine persequantur.
Has igitur propter rationes, libentes et laetantes resciimus convenienti cum
sollemnitate IX saeculum iri celebratum, ex quo miro artificio exstructum est
hoc templum, decus et totius regionis ornamentum. Itaque postulatis properanter
concedentes Venerabilis Fratris Ioannis Cadilhac, Episcopi Nemausensis, ut
commemoratio haec magnificentius peragatur, mittere statuimus praestantem
quempiam qui partes Nostras tueatur Nostramque simul mentem significet.
Ad te autem, Venerabilis Frater Noster, sine cunctatione decurrimus, qui
perappositus visus es ad huiusmodi officium suscipiendum ac sustinendum. Idcirco
te Missum Extraordinarium renuntiamus ad centenariam illam memoriam
celebrandam, die xxiii mensis Iunii agendam. Adpetente iam anno bis millesimo,
exoptamus ut firma solidaque maneat non modo venusta haec aedes, verum et fides
ipsa fidelium, benigna intercedente Beata Virgine Maria, roboretur. Bona Nostra
ideo verba significans Nostramque cohortationem, nomine Nostro et auctoritate
Benedictionem Apostolicam universis impertias largiter velimus, quae sit
supernorum donorum nuntia et optimorum temporum documentum.
Ex Aedibus Vaticanis, die II mensis Maii, anno MCMXCVI, Pontificatus Nostri
duodevicesimo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1996 - Libreria
Editrice Vaticana
|