IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA AD HENRICUM S.R.E. CARDINALI SCHWERY,
EPISCOPUM EMERITUM SEDUNENSEM
Venerabili Fratri Nostro Нenrico S.R.E. Cardinali Schwery
Episcopo emerito Sedunensi
Сentesimus iam et quinquagesimus adventat annus ex quo tempore « Nostra Domina
Saletensis » apparuisse ab Ecclesia Matre perhibetur, evangelica monita
confirmatura, cunctis hominibus bonam spem ministratura. Omnes sat sciunt Nos
vehementer Beatam Virginem colere eiusdemque pietate teneri, plane scientes
complura beneficia ex hac re et superna adiumenta in fideles universos
profluere.
Decet igitur et admodum convenit ut eventus hic congruenter commemoretur et
optimo iure extollatur. Celebratio enim haec copiam dat et facultatem non huius
rei dumtaxat memoriam repetendi, verum animos ad ferventiorem religionis sensum,
firmiorem fidem certioraque proposita permovendi.
Suasore ergo Reverendo Patre Isidoro Perin, Missionariorum Dominae Nostrae a La
Salette Praeposito Generali atque auctore Venerabili Fratre Aloisio Dufaux,
Episcopo Gratianopolitano, XIX die mensis Septembris sollemnem fore novimus a
primaevo illo eventu CL anniversariam commemorationem, ut religiosa haec familia
et ecclesialis communitas, inde fere sumens vim, uberiores fructus fundat et
laetiore segete vestiatur.
Quocirca ut ritus hic magnificentius efficaciusque evolvatur, mittere aliquem
eminentem virum statuimus, qui partes Nostras sustineat et personam agat. Ad te
autem, Venerabilis Frater Nоstеr, cogitationem convertimus, qui prorsus idoneus
occurris ad ministerium hoc praestandum et luculenter explendum. Itaque permagna
moti affectione, te, Venerabilis Frater Noster, Missum extraordinarium
renuntiamus et constituimus ad celebrationem quam supra diximus agendam.
Universis igitur participibus fidelibusque inibi cunctis voluntatem Nostram
benignam ostendes et cohortationem ad Mariale studium significes. Omnibus Nostro
nomine Nostraque auctoritate Benedictionem Apostolicam impertias velimus, quae
sit animorum renovationis signum et supernarum gratiarum nuntiatrix.
Ex Aedibus Vaticanis, die IX mensis Iulii, anno MCMXCVI, Pontificatus Nostri
duodevicesimo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1996 - Libreria
Editrice Vaticana
|