The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

NUNTIUS DATUS 
IOSEPHO S.R.E. CARDINALI TOMKO,
ELECTO MISSO EXTRAORDINARIO
AD CENTESIMUM EXPLETUM ANNUM
AB EVANGELIZATIONE NAMIBIAE CELEBRANDUM

 

Venerabili Fratri Nostro
Iοsepho S.R.E. Cardinali Tomko
Congregationis pro Gentium Evangelizatione Praefecto

«Agnificum Εcclesiae Africanae incrementum et peracta opera magna ex parte gratuito strenuoque labori suet tribuenda quem missionariorum agmina per saecula sustinuerunt » (Giovanni Paolo II, Ecclesia in Africa, 35). Haec verba Adhortationis Apostolicae postsynodalis illos singulariter respiciunt Christi discipulos qui ad exsequendum missionale opus dilectam Namibiensem terram centum abhinc annos attigerunt atque vitae christianae flammam transmiserunt.

Quapropter Venerabilis Frater Bonifatius Haushiku, Archiepiscopus Vindhoekensis, una cum ceteris Namibiensibus Praesulibus, centesimum expletum annum ab evangelizatione Namibiae celebrandum sibi proposuit. Itaque, sicut accepimus, die VIII proximi mensis Decembris, ad magni momenti eventum commemorandum, sollemnis agetur ritus in cathedrali ecclesia Vindhoekensi.

Hac de causa memoratus Sacrorum Antistes poposcit ut ad personam Nostram illic gerendam sacer Praesul constitueretur, qui Nomine Nostro ritibus praeesset celebritatibusque tanto eventui convenientibus.

Ad te ergo, Venerabilis Frater Noster, qui scite ac naviter praees Congregationi pro Gentium Evangelizatione Nostram admovemus cogitationem et animum. Idcirco his Litteris Nostris Nostraque auctoritate te designamus Missum Extraordinarium Nostrum, mandatis tibi factis, ut sacris Vindhoekensi in urbe celebritatibus praesis nomine Nostro utque, pastoralibus sensibus Nostris fidelibus humaniter renuntiatis, communem exspectationem plane expleas. Dum per Te consalutamus Venerabílem Fratrem Bonifatium Haushiku, quem diximus, ceterosque Praesules et universum clerum ac populum Namibiae, confidimus sane illos omnes, renovato animo, spiritum vere catholicum in seipsis foturos omnesque vires suas in opus evangelizationis impensuros.

Ceterum munus tuum, Venerabilis Frater Noster, magni sane ponderes, considerantes, peculiares benevolentiae Nostrae pignus Apostolicam Benedictionem peramanter impertimus Tibi universisque celebrationum participibus.

Ex Aedíbus Vaticanis, die VIII mensis Septembris, anno MCMXCVI, Pontíficatus Nostri duodevicesimo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1996 - Libreria Editrice Vaticana 

 

top