|
IOANNES
PAULUS PP. II
NUNTIUS
GRATULATORIUS MISSUS AD
ACHILLEM S.R.E. CARDINALEM SILVESTRINI, ELECTUM MISSUM EXTRAORDINARIUM AD
CELEBRANDAM QUADRIGENTESIMAM ANNIVERSARIAM MEMORIAM UNIONIS BRESTANAE
Venerabili Fratri Nostro Achilli S.R.E. Cardinali Silvestrini
Congregations pro Ecclesiis Orientalibus Praefecto
Laetantes omnino se exhibent Christifideles Ucraini qui hoc anno quartum
memorant saeculum ab adepta inter christianos Graecocatholicos Unione Brestana.
Ad eos sane cogitationes Nostras et mentes libenter rettulimus, pro certo
habentes hunc perfaustum eventum praecipue celebrare ad eorum fidem confirmandam
et unitatem caritatis servandam. Has vero saeculares memorias, quae ad finem iam
vergunt et inter dies IX-XIV proximi menses Octobres Leopoli in Ucraina
complebuntur, Ucrainus populus summa cum sollemnitate ac magnificentia recolere
cupit.
Piis igitur desideriis ac postulationibus tutu Venerabilis Fratris Nostri
Myroslai Ioannis Cardinales Lubachivsky, Archiepiscopi Maioris Leopolitani
Ucrainorum, tutu etiam universi cleri, religiosorum et fidelium istius
Communitatis concedentes, ad Te, Venerabilis Frater Noster, mens Nostra
convertitur, quia idoneum Te arbitramur ad hoc officium implendum et panes
Nostras ibidem convenienter sustinendas.
Ideo hisce datis Litteris Te renuntiamus Nostrum Missum Extraordinarium
ut sacris ritibus quadringentesimae anniversariae memoriae Unionis Brestanae
sollemniter praesideas. Tu ergo omnes ibi adstantes voce Nostra consalutabis
iisque Nostram ostendes per spiritum praesentiam atque propensam voluntatem quae
omnes complectatur, omnium aerumnas soletur omniumque erigat animos.
Adhortaberis quoque episcopos et presbyteros universos ut, tam operibus quam
vitae suae testimonio, catholicam Populi Dei unitatem iugiter promoveant et
servent. Christifideles denique stimulabis ut suis Pastoribus corde uno et anima
una constans fervidumque praebeant auxilium.
Noveris denique, Venerabilis Frater Noster, Nos Dominum esse precaturos ut
missionem Tuam suo prosequatur praesidio, fidentes munus Tuum cunctis illis
praesentibus optime esse cessurum.
Libenti ergo animo Benedictionem Nostram Apostolicam, supernorum donorum
nuntiam, Tibi deferri largiter volumus, quam cum omnibus ibi adstantibus
communicabis.
Ex Aedibus Vaticanis, die XIV mensis Septembris, anno MCMXCVI,
Pontificatus Nostri duodevicesimo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1996 - Libreria
Editrice Vaticana
|