|
IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA DATA ANTONIO IOSEPHO S.R.E.
CARDINALI BEVILACQUA,
ARCHIEPISCOPO PHILADELPHIENSI
Venerabili Fratri Nostro
ANTONIO IOSEPHO
S.R.E. Cardinali BEVILACQUA
Archiepiscopo Philadelphiensi Latinorum
Neminem latet in universa Ecclesia, ab eius quidem exordiis,
eucharisticum cultum permagnum pondus sibi vindicare, in quo dilucide ostenditur
plenaria et actuosa participatio totius plebis sanctae Dei. Christiana igitur
traditio publice ubique terrarum Ipsi Domino sub panis vinique speciebus
recondito congruentem honorem tribuere consuevit, unde fideles, hoc caritatis
vinculo coniuncti, sacra salutarique ex synaxi veluti ex vivido quodam et
aeterno fonte salientem aquam copiose exhauriant. Christus promisit se,
praesertim uti Panem vivum, semper nobiscum esse permansurum; atque, ut plane
constat, eucharisticus cultus nullo umquam tempore est intermissus et usque ad
saeculi consummationem christiani viatores hoc caelesti viatico nutriri possunt.
Iucundo animo certiores facti sumus fidelem populum Philippinum
se parare ad honores huic fidei nostrae veritati sollemniter tribuendos per
Congressum Eucharisticum Nationalem proximo anno celebrandum. Qua de causa,
Venerabilis Frater Noster Iacobus L. Cardinalis Sin, Archiepiscopus Manilensis,
una cum Episcopali Coetu Philippino, a Nobis poposcit ut sacer Praesul ad
personam Nostram illic gerendam constitueretur, qui Nomine Nostro ritibus
praeesset celebritatibusque tanto eventui convenientibus. Quocirca, iis piis
desideriis ac postulationibus concedentes, mittere virum eminentem statuimus,
qui partes Nostras sustineat Nostramque pariter benignam cohortationem et
eucharisticam mentem demonstret.
Ad te ergo, Venerabilis Frater Noster, Nostram cogitationem
admovimus et animum, quippe qui prorsus par occurris ad officium hoc tuendum et
commendabiliter explendum. Idcirco his Litteris Nostris Nostraque auctoritate te
designamus eligimus renuntiamus MISSUM EXTRAORDINARIUM Nostrum ad hunc
Congressum Eucharisticum Nationalem qui Manilae in Insulis Philippinis proximo
anno inter dies XXIV et XXVI mensis Ianuarii est eventurus.
Ut res ipsa postulaverit, de studio in eucharisticum mysterium
loqueris ipsamque vocem Nostram significabis, unde christiani novum animum
suscipiant, caelesti alimonia ferventius sustententur, unitatis et pacis fructus
copiosius percipiant.
Cunctis demum benevolentiam Nostram ostendes, quae omnes
complectatur, omnium aerumnas soletur omnesque inibi cives laetificet.
Benedictionem tandem Nostram Apostolicam tam tibi quam universis
simul huius commemorationis participibus deferas largiter velimus, quae sit
divinarum gratiarum nuntia et certum documentum.
Ex Aedibus Vaticanis, die XX mensis Novembris, anno MCMXCVI,
Pontificatus Nostri undevicesimo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1996 - Libreria
Editrice Vaticana
|