The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
EDMUNDO CASIMIRO S.R.E. CARDINALI SZOKA,
PRAEFECTURAE RERUM OECONOMICARUM
SANCTAE SEDIS PRAESIDI

 

Venerabili Fratri Nostro
Edmundo Casimiro S.R.E. Cardinali Szoka
Praefecturae rerum oeconomicarum
Sanctae Sedis Praesidi

Martyrum Iaponiensium fulgidum testimonium nostris quoque temporibus stuporem et admirationem excitat per orbem terrarum, sicut factum est quadringentis abhinc annis cum adstantes mirabantur de Paulo Miki, de Petro Baptista deque eorum XXIV sociis «in quorum vultibus laetitia quaedam apparebat» dum horribiles poenas et ipsam crucifixionem patiebantur.

Sub luce adventantis anni bis millesimi, de illo «Beatitudinum Monte», in quo ipsi pro Christi amore crudelem mortem obierunt, exoptamus ut per tantorum fidei testium intercessionem super totam Iaponiam divina gratia et misericordia effundantur ac sollemni celebratione, die VIII mensis Decembris incipienda, illic nuntietur «annus Domini acceptus » (cfr Lc 4, 19).

Sincera admiratione devotaque erga Martyres veneratione Nos quoque permoti, aequum arbitramur et iustum concedere petitioni, qua Venerabilis Frater Franciscus Xaverius Kaname Shimamoto, Archiepiscopus Nagasakiensis, nomine tum cleri et christifidelium suae Communitatis, tum ceterorum illius urbis incolarum, postulavit a Nobis ut sacrorum Antistitem ad has celebritates mitteremus qui partes Nostras digne sustineret.

Ad te autem, Venerabilis Frater Noster, decurrimus, qui peraptus visus es ad huiusmodi officium suscipiendum et aequo animo explendum. Idcirco te renuntiamus Missum Extraordinarium ad quadringentesimam anniversariam celebrandam memoriam martyrii XXVI Sanctorum, quae in urbe Nagasaki die V proximi mensis Februarii peragetur.

Tu ergo, Venerabilis Frater Noster, omnibus ibi adstantibus Nostram significabis salutationem, Nostram in eos dilectionem, unaque cum tota Nagasakiensi Ecclesia Deo gratias ages, qui virtute sua infirmos servos ad fidei certamen superandum mirabiliter roboravit. Inter Missarum sollemnia praedicabis «Christum Dei virtutem et Dei sapientiam» (1 Cor 1, 24), omnesque dilectos Ecclesiae filios filiasque ad caritatem forti animo testificandam invitabis.

Pro certo habeas Nos missionem Tuam precibus prosecuturos, fidentes munus Tuum honorificum cunctis illic praesentibus optime esse cessurum. Libenti animo Benedictionem Nostram Apostolicam ex imo pectore Tibi impertimus, quam cum omnibus participabis qui sacris intererunt quique primos Martyres Iaponienses sincera colere cupiunt pietate.

Ex Aedibus Vaticanis, in sollemnitate Immaculatae Conceptionis B.V.M., die VIII mensis Decembris, anno MCMXCVI, Pontificatus Nostri undevicesimo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1996 - Libreria Editrice Vaticana

 

top