 |
IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA DATA
THOMAE S.R.E. CARDINALI WINNING,
ARCHIEPISCOPO GLASGUIENSI
Venerabili Fratri Nostro Thomae S.R.E. Cardinali Winning
Archiepiscopo Glasguensi
Nobilis Hibernia Insula, eximiis sanctitatis floribus ornata a primis inde
saeculis post Christum natum per indefessam assiduamque monachorum operam,
clarissimo Evangelii lumine est collustrata, qua de causa complures pietatis
testes et religionis documenta ostendit. Haec dominici gregis portio in praesens
memorare cupit exordia suae evangelizationis quam venerandi monachi, praestantes
fidei assertores divinique nuntii praecones, ibi strenue explicarunt, quorumque
ministerium tria per saecula ad fidem quoque diffundendam haud parum contulit.
Simulque Christifideles dioecesium Rapotensis et Derriensis celebraturi sunt
quartum decimum saeculum a piissimo obitu monachi sancti Columbae, qui inter
praecipuos Hiberniae patronos annumeratur.
Piis igitur desideriis ac postulatis Venerabilium Fratrum Philippi Boyce,
Episcopi Rapotensis, et Seami Hegarty, Episcopi Derriensis, nec non plurimorum
christifidelium concedentes, atque cupientes ut eximio sollemnitatis splendore
ritus celebrentur, mittere quempiam sacrum Praesulem statuimus, qui in
praedictis dioecesibus diebus VIII et IX mensis Iunii anno MCMXCVII personam
Nostram tueatur Nostramque pariter benignam cohortationem ostendat
christianamque mentem. Prae oculis igitur habentes vincula quae Sanctus Columba
inter ecclesiales communitates Hiberniam et Scoticam instituerat, pium huius
Viri Dei transitum nec non tuam erga Hibernios consuetudinem, te, Venerabilis
Frater Noster, peraptum arbitramur ad hoc officium congruenter explendum. Itaque
auctoritate Nostra Apostolica Missum Exraordinarium te renuntiamus ad
celebrationem quam supra diximus.
Quo solidius autem et certius spiritalis Nostra illic persentiatur praesentia ac
studium simul perspiciatur huius perfaustae memoriae, pro Nobis ipsemet non modo
adstabis, sed multiplici modo Nostras sustinebis partes, rituum participibus
singillatim Nostram salutationem ostendes, huius Sancti Viri praestantiam et
praesenti de tempore momentum commemorabis, nec non ad arduum pacis unitatisque
opus persequendum omnes cohortaberis. Pro certo scias Nos missionem tuam
precibus esse prosecuturos, fidentes munus tuum cunctis illis adstantibus optime
esse cessurum.
Nostram tandem fraternam benevolentiam et Benedictionem Apostolicam
Eminentissimis Praesulibus atque universis huius eventus participibus largiter
deferas volumus, quae sit divinarum gratiarum nuntia sincerumque testimonium.
Ex Aedibus Vaticanis, die VI mensis Ianuarii, anno
MCMXCVII, Pontificatus Nostri undevicesimo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1997 - Libreria
Editrice Vaticana
 
|