The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
BERNARDO FRANCISCO S.R.E. CARDINALI LAW,
ELECTO MISSO EXTRAORDINARIO
AD EUCHARISTICUM
CARIBICAE REGIONIS CONGRESSUM

 

Venerabili Fratri Nostro
Bernardo Francisco S.R.E. Cardinali Law
Archiepiscopo Bostoniensi

Iucundo quidem animo cognovimus Eucharisticum ex omnibus Caribicae regionis Nationibus Congressum studiose apparari, qui proximo mense Aprili inter dies XVII-XX Portu Hispaniae, in urbe principe Civitatis Trinitatis et Tobagi, sollemniter celebrabitur. Conscii cum simus nihil religioni fidelium ac pietati magis prodesse posse quam eiusmodi Conventum, in quo cogitationes et studia ad suavissima Corporis et Sanguinis Christi mysteria salutari cum animorum progressu adiciuntur, Nos non modo incepta et apparatus huius proximae Congressionis libentissime probamus, sed etiam quodam modo adesse cupimus. Quare peropportuna Nobis exhibetur occasio, ut Nosmet Ipsi dilectos filios, illis in regionibus commorantes, merita laude honestemus celebrationemque indictam Nostra quadam praesentia et auctoritate adaugeamus.

Te igitur, Venerabilis Frater Noster, qui insigni Sedi metropolitanae Bostoniensi moderatis et peculiaribus caritatis vinculis cum Caribicis fidelibus es devinctus quique in supremum Ecclesiae Senatum cooptatus Romanae purpurae magnificentia praefulges, hasce per Litteras Missum Extraordinarium Nostrum eligimus ac renuntiamus, ut huic Eucharistico Congressui, qui ex universa Caribica regione in urbem Portum Hispaniae cogetur, Nostro nomine Nostraque auctoritate praesideas. Certam autem spem tenemus te, pro intensa tua in Augustum Sacramentum pietate, perhonorificum huiusmodi Missionis munus feliciter utiliterque esse peracturum.

Iis omnibus, qui illuc convenerint, paterna quoque vota Nostra significabis, per quae maiorem in dies prosperitatem ominamur Caribicis gentibus, quas ne longus quidem terrarum marisque tractus ex animo Nostro avellere potest. Omnes hortaberis ut magis magisque Sanctissimam Eucharistiam, unitatis Sacramentum caritatisque vinculum, adorare atque sumere studeant. Deum interea impensa prece exoramus ut, ex hac Eucharistica Congressione, laeti uberesque percipiantur fructus in ecclesialis civilisque consortionis utilitatem.

Quorum caelestium donorum conciliatrix peculiarisque Nostrae dilectionis testis sit Apostolica Benedictio, quam tibi, Venerabilis Frater Noster, iisque omnibus qui sollemnibus ritibus intererunt peramanter in Domino impertimus.

Ex Aedibus Vaticanis, die VII mensis Februarii, anno MCMXCVII, Pontificatus Nostri undevicesimo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

Copyright 1997 - Libreria Editrice Vaticana  

          

top