|
IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA DATA GILBERTO S.R.E. CARDINALI AGUSTONI,
SUPREMI TRIBUNALIS
SIGNATURAE APOSTOLICAE PRAEFECTO
Venerabili Fratri Nostro
GILBERTO S.R.E. Cardinali AGUSTONI
Supremi Tribunalis Signaturae Apostolicae Praefecto
Saecularia tertia iam adventat memoria ex quo tempore Iaurinensi
cathedrali in templo Beatae Mariae Virginis imago lacrimas sanguinemque fudisse
perhibetur, cuius effigies ex Hibernia allata, magna veneratione die nominatim
septimo decimo mensis Martii a fidelibus annuatim colitur. Illo die magna fit
christianorum frequentia et clericorum, qui peropportune proposita sacerdotalia
renovant eaque confirmant, plane scientes cuncti complura beneficia hac ex
pietate profluere.
Decet igitur et admodum convenit ut eventus hic congruenter
commemoretur et optimo iure extollatur. Celebratio enim haec copiam dat et
facultatem non huius rei dumtaxat memoriam repetendi, verum animos ad
ferventiorem religionis sensum, firmiorem fidem certioraque proposita
permovendi.
Inductu ergo et suasu Venerabilis Fratris Aloisii Papai,
Iaurinensis Episcopi, diebus XV-XVII mensis Martii sollemnem fore novimus a
primaevo illo eventu tertiam centenariam commemorationem, ut religiosa haec
familia et ecclesialis communitas, inde fere sumens vim, uberiores fructus
fundat et laetiore segete vestiatur.
Quapropter ut ritus hic magnificentius efficaciusque evolvatur,
mittere aliquem eminentem virum statuimus, qui partes Nostras sustineat et
personam agat. Ad te autem, Venerabilis Frater Noster, cogitationem convertimus,
qui prorsus idoneus occurris ad ministerium hoc praestandum et luculenter
explendum. Itaque permagna moti affectione, te, Venerabilis Frater Noster,
Missum Extraordinarium renuntiamus et constituimus ad celebrationem quam supra
diximus agendam.
Universis igitur participibus fidelibusque inibi cunctis
voluntatem Nostram benignam ostendes et cohortationem ad mariale studium adque
sacerdotalia instituta firmiter tenenda significes. Omnibus Nostro nomine
Nostraque auctoritate Benedictionem Apostolicam impertias velimus, quae sit
animorum renovationis signum et supernarum gratiarum indicium.
Ex Aedibus Vaticanis, die XII mensis Februarii, anno
MCMXCVII, Pontificatus Nostri undevicesimo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1997 - Libreria
Editrice Vaticana
 
|