The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA AD
ANGELUM S.R.E. CARDINALEM SODANO,
ELECTO LEGATO PONTIFICIO
OCCASIONE CONGRESSUS EUCHARISTICI
INTERNATIONALIS XLVI

 

Venerabili Fratri Nostro
Angelo S.R.E. Cardinali Sodano

Praecipuum omnino momentum eventus ipsius pro Ecclesia universa ac Nostrum eadem in celebratione officium postulant nimirum ut initurus brevissimo quidem tempore Eucharisticus Congressus Internationalis clara in urbe, Vratislaviae, omni quo fieri potest decore illustretur honoreque Catholicae per orbem communitatis. Alacri ideo promptaque Nos ipsi voluntate sacram illam memorabilemque omnino congressionem Kalendis Iuniis liturgica inter sollemnia, pia secundum vota, ornamenta iuxta festiva absolvere decrevimus praesentes coram ac rite definire. Congressus autem eiusdem initium cogitamus et quam apparatissimum principium die vicesimo quinto Maii mensis, ipsa in sollemnitate Sanctissimae Trinitatis, cui nolumus plane Nos quidquam dignitatis desit publicaeque celebritatis. Te propterea, Venerabilis Frater Noster, cui maximas fidenter tribuimus consiliorum Nobiscum partes, veluti Nostrum nominatim Legatum adesse pro Nobis iubemus memorato Congressus Eucharistici Internationalis XLVI aperiendi die, ritibus inaugurationis Nostro nomine praeesse, adstantes Vratislaviae Nostra consalutare voce, Congressum ipsum agentes Nostra hortatione, dum veniemus illum terminaturi, ad eucharisticae pietatis fideique renovationem confirmare.

Esto Tibi in via praesidio auxilioque singularis Nostra de Te fiducia necnon Apostolica Benedictio Tibi illic Legato Nostro fida sane socia.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VIII mensis Maii, anno MCMXCVII, Pontificatus Nostri undevicesimo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

Copyright 1997 - Libreria Editrice Vaticana  

 

top