The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA AD
PAULUM S.R.E. CARDINALEM POUPARD,
PONTIFICI CONSILII DE CULTURA PRAESIDEM

 

Venerabili Fratri Nostro
PAULO S.R.E. CARDINALI POUPARD
Pontificii Consilii de Cultura Praesidi

Veluti gemma splendens intra excelsos Vivariensis regionis montes, in oppido vulgo La Louvesc veneratum latet corpus sancti Ioannis Francisci Régis, Societatis Iesu praeclari sodalis, cuius fama indesinenter peregrinos attrahit plurimos.

Bonus Pastor ovium "vadit ad illam quae perierat, donec inveniat illam; et cum invenerit eam, imponit in umeros suos gaudens" (Lc 15, 4-5); sic sanctus ille, iuvenes, pauperes aegrotantes amanter curavit, indefatigatus in praedicandi et confitendi ministerio amplas percucurrit regiones; magna cum animi sollicitudine conatus est animas haeresis minis vel peccatorum spinis devinctas ad gregem Domini reportare.

Postulavit autem Venerabilis Frater Ioannes Bonfils, Episcopus Vivariensis, nomine etiam cleri et Christifidelium suae communitatis, ut ad quadringentesimam anniversariam celebrandam memoriam natalis sancti Ioannis Francisci Régis, quae in dicto oppido La Louvesc die Dominico XXII proximi mensis Iunii celebrabitur, sacrum Praesulem de Cardinalium Collegio electum mitteremus, qui partes Nostras digne sustineret. Sincera admiratione devotaque veneratione permoti et Nos apostolum Vivariensem laudare volumus, quapropter aequum arbitramur huic concedere petitioni. Ad te ideo, Venerabilis Frater Noster, decurrimus, qui peraptus videris ad huiusmodi officium suscipiendum optimeque explendum: idcirco his Litteris Nostris te renuntiamus Missum Extraordinarium ad celebritates peragendas.

Inter Missarum sollemnia sancto Ioanni Francisco Régis debitos tribues honores, omnibus adstantibus Nostram significabis salutationem Nostramque in Vivariensem populum propensionem. Adhortatione tua eorum in Deum fidem excies, sacerdotes omnesque Ecclesiae christifideles ad apostolatum adque caritatem magno animo exercendam provocabis.

Pro comperto tene, Venerabilis Frater Noster, missionem Tuam Nos precibus prosecuturos: libenti ideo animo Benedictionem Nostram Apostolicam ex imo pectore Tibi impertimus, quam cum omnibus participabis qui sacris intererunt celebritatibus quique sancti Ioannis Francisci Régis validae apud Deum intercessioni animas resque suas omnes commendant.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXX mensis Maii, anno MCMXCVII, Pontificatus Nostri undevicesimo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1997 - Libreria Editrice Vaticana  

 

top