The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

NUNTIUS DATUS
IACOPO ALOISIO S.R.E. CARDINALI HICKEY,
ARCHIEPISCOPO VASHINGTONENSI

 

Venerabili Fratri Nostro
Iacopo Aloisio S.R.E. Cardinali Hickey
Archiepiscopo Vashingtonensi

Singulari quidem cum animi iucunditate memorabiles Populi Dei eventus dum aspicimus, facere non possumus quin quodammodo iis omnibus interesse cupiamus ac simul cum Fratribus ibidem Episcopis, presbyteris, sodalibus religiosis et ipsis christifidelibus communiter sanctam participare laetitiam. Qua de causa laetanti animo accepimus ecclesialem communitatem Clevelandensem die XVII proximi mensis Augusti sollemni ritu celebraturam esse sesquicentesimam annuam memoriam ex quo Decessor Noster Pius IX, immortalis recordationis, istam dioecesim constitui voluit. Haec quidem anniversaria commemoratio copiam Nobis dat et facultatem non modo huius eventus memoriam revocandi, verum et animos ad vehementiorem firmioremque fidem concitandi; optamus sane ut ritus congruenter celebrentur optimoque iure extollantur.

Piis igitur desideriis ac postulationibus tum Venerabilis Fratris Antonii Pilla, Episcopi Clevelandensis et Praesidis Conferentiae Episcopalis Civitatum Foederatarum Americae Septentrionalis, cunctorumque pariter Praesulum eiusdem Conferentiae nec non christifidelium omnium concedentes, virum eminentem mittere statuimus, qui Nostram personam sustineat partesque Nostras gerat. Ad te autem, Venerabilis Frater Noster, qui per iam sexennium inter fideles illius gregis pastorale exercuisti ministerium et illis proximus plane novisti eorum mentem et consilia, cogitationem Nostram admovimus et animum, quippe qui prorsus par Nobis visus sis ad officium hoc sustinendum commendabiliterque explendum. Quapropter, fraterna adfectione, hasce per Litteras ad hanc sollemnem celebrationem commemorandam te MISSUM EXTRAORDINARIUM renuntiamus et constituimus. Sacris celebritatibus Nostro praeeris nomine, pastorales sensus Nostros clero ac populo humaniter renuntiabis, Nostram ostendes benevolentiam et erga illam Ecclesiam dilectionem. Omnes tandem adhortaberis ad christianam vitam solidandam, ut illa ecclesialis communitas suis cum Pastoribus arte coniuncta in fide, unitate et caritate crescere pergat. Nos sane missionem Tuam precibus comitabimur, fidentes munus tuum omnibus ibi adstantibus optime esse cessurum.

Libenti demum animo Benedictionem Nostram Apostolicam, divinarum gratiarum nuntiam, imo ex pectore tibi impertimus, quam cum sacris Praesulibus, universo clero, christifidelibus cunctis et omnibus quotquot sacris intererunt communicabis.

Ex Aedibus Vaticanis, die XVII mensis Iunii, anno MCMXCVII, Pontificatus Nostri undevicesimo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

Copyright 1997 - Libreria Editrice Vaticana  

 

top