Venerabili Fratri Nostro
CAMILLO S.R.E. Cardinali RUINI
Vicario Generali pro Romana Dioecesi
Praesidi Coetus Episcoporum Italiae
Bononia, nobilis Italica urbs, proxime summo gaudio exsultabit,
currente videlicet Septembri mense, quandoquidem XXIII ibi Eucharisticus
Congressus Nationalis celebrabitur plurimis adstantibus Fratribus Cardinalibus
et Episcopis, sacerdotibus et religiosis sodalibus necnon fidelibus laicis qui
omni ex Italica Natione illuc congregabuntur ut propalam suam testentur
translaticiam fidem in inenarrabile Corporis et Sanguinis Christi mysterium.
Ne vero ulla omnino eiusdem praeclarae celebrationis pars favore
Nostro aut consensu careat neve ipsa quasi praesentia efficax Nostra et vox et
maxima auctoritas ulli peculiari eius actui deesse videatur, optata quoque
explentes Venerabilis Fratris Nostri Iacobi Cardinalis Biffi, Archiepiscopi
Bononiensis, eiusque ecclesialis communitatis, mittere quempiam sacrum Praesulem
statuimus, qui personam Nostram illic tueatur praesentiamque Nostram significet.
Quapropter hisce datis Litteris Te, Venerabilis Frater Noster, cuius iam pridem
cognovimus doctrinae integritatem solidamque percepimus pietatem ac fidelitatem
erga hanc fidei nostrae veritatem cuiusque pastorale perspeximus studium cunctos
fideles propius usque adducendi ad tam uberem gratiarum consolationumque fontem,
legatum nostrum, destinamus ac renuntiamus, ut a die XX ad diem XXVIII
proximi mensis Septembris Bononiae Nostro nomine et auctoritate sollemnibus
illis sacris praesideas et congressionibus et omne genus celebrationibus quae in
tanto ecclesiali eventu peragentur. Illuc iam nunc sensus evolat Noster et
affectus; illic iam astare Nobis videtur dum ipsis his Litteris Nostris Tecum
parumper colloquimur eadem de re atque mentem Nostram Tuis de partibus in illo
Congressu aperimus. Nec ignoramus quanto fervore animi ac mentis alacritate
demandatum ita Tibi officium sis pro Nobis expleturus. Ibi enim salutationes
Nostra ex voluntate pronuntiabis, instructiones et cohortationes pariter
imperties; docebis hoc Eucharisticum Mysterium rectam tutamque esse viam ad
animos hominum mutuo conciliandos, ad pacificam reddendam humanam consortionem
nec non ad veram societatis praestandam progressionem. Nos Ipsi libentissimi
aderimus ut celebritatibus illic peragendis sollemnem imponamus finem.
Ut autem ex Congressu Eucharistico illo copiosissimi
percipiantur fructus unitatis et pacis, Deum plurima prece obtestamur, dum haec
cogitata Nostra Tecum amanter studioseque communicamus atque Apostolicam
Benedictionem, cuiusvis boni caelestis certius quoddam pignus, tam Tibi quam
cunctis Congressui astantibus benignissime impertimus.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXIII mensis Iunii, anno MCMXCVII,
Pontificatus Nostri undevicesimo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1997 - Libreria
Editrice Vaticana