The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
PAULO S.R.E. CARDINALI POUPARD,
PONTIFICII CONSILII DE CULTURA PRAESIDI

 

Venerabili Fratri Nostro
Paulo S.R.E. Cardinali Poupard
Pontificii Consilii de Cultura Praesidi

Convenientem consuevit catholica Ecclesia cultum Sanctis cunctis tribuere iisque potissimum qui nostris fere temporibus clara virtutum exhibuerunt exempla quique iuvenili permoti studio penitus se Deo consecrarunt et hominum saluti. Inter hos quidem annumeranda est procul dubio Sancta Teresia Lexoviensis, a cuius obitu centum anni iam transierunt. Vivido ingenio praedita optimoque parente instituta, sanctitatis mox ipsa attigit verticem atque suo in recessu multum contulit ad Ecclesiae florem ac prosperitatem, ita ut missionis patrona iure meritoque haberetur.

Nuper resciimus huius caelitis centenariam commemorationem Lexoviensi in urbe a die XXVIII mensis Septembris usque ad diem V mensis Octobris congruenti cum sollemnitate in exitu fore. De mente minime excidit quantopere hodiernorum hominum affici animos atque illius personae claritudine simplicitateque permoveri, cum ipsa Ecclesiae voluerit esse cor.

Quapropter libentes volentesque postulatis satisfacere volumus Venerabilis Fratris Petri Pican, Baiocensis et Lexoviensis Episcopi, qui, eventus ille quo magnificentius ageretur, a Nobis petiit ut eminentem virum mitteremus. Ad te autem, Venerabilis Frater Noster, Nobis proximum, cogitationem convertimus, quem omnino parem iudicamus huic officio sustinendo. Itaque, magnam aestimationem Nostram significantes, te Missum Extraordinarium ad illum sacrum ritum agendum renuntiamus et constituimus.

Universis quidem huius commemorationis participibus cunctisque adstantibus secundam Nostram voluntatem ac benevolentiam ostendes. Partes Nostras ages Nostraque auctoritate salutaria verba enuntiabis. Ipsius Sanctae Teresiae demum in omnes devocamus patrocinium, quae supernis beneficiis eosdem iuvare dignetur, ut inibi fideles sine cunctatione vel tarditate, renovato studio, in eadem atque ipsa incurrant vestigia. Benedictionem demum Nostram Apostolicam impertias velimus, quae sit divinarum gratiarum nuntia et animorum renovationis incitamentum.

Ex Aedibus Vaticanis, die II mensis Augusti, anno Domini MCMXCVII, Pontificatus Nostri undevicesimo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

Copyright 1997 - Libreria Editrice Vaticana  

 

top