Claram mox aliam anniversariam vitae operaeque Romanae Ecclesiae
memoriam tua in Croatiae patria, Venerabilis Frater Noster, concelebrare mense
Septembri licebit, cum octingentesimus quinquagesimus commemorabitur annus, ex
quo ecclesialis communitas Pharensis provido nimirum Decessoris Nostri consilio
condita est solideque constituta. Cum vero iucundas sane colamus populi tui
recordationes singulorumque gregum, adesse quodammodo ipsi praesentes cupimus
Nostraque voce ac salutatione non tantum recreare ecclesiam Pharensem, verum
universam Croatiae nationem, cui plurima adhuc reddidimus libenter peculiaris
Nostrae benevolentiae testimonia nec non sollicitudinis de ventura ipsius
prosperitate et perpetua pace. Sicut ergo in omnibus huius generis eventibus
facere consuevimus, te ipsum, Venerabilis Frater Noster, Missum
Extraordinarium Phari adsistere censemus sollemnibus eiusdem
commemorationis postremisque conclusionis ritibus, die decimo quarto mensis
Septembris. Nostram ideo personam gerens et Nostris pariter sensibus
sententiisque usus gratulaberis ecclesiae Pharensi tot floris et vigoris
catholici saecula; consolatoriam pro Nobis salutationem pronuntiabis; eventum
ipsum memorabilem extollens adhortaberis ad fidelitatem similiter perennemque
fidei et pietatis renovationem. Denique Apostolicam Nostram Benedictionem
copiosorum posthac caelestium donorum auspicem, cum adstantibus pastoribus et
religiosis et christifidelibus communicabis. Dum iam nunc de eiusdem
celebrationis anniversariae utilitate spiritali ac salubritate in hominum
salutem aeternam gaudemus, te fraterno animo admonemus ut haec cuncta tibi sic
fidenter a Nobis credita officia accuratissime expleas sciasque Nos tecum illo
tempore cumque tota communitate Pharensi coniunctum iri gratias omnium bonorum
Largitori divino reddentes, pro dioecesi Pharensi posterum in saeculum pie
precantes.
Ex Aedibus Vaticanis, die II mensis Augusti, anno MCMXCVII,
Pontificatus Nostri undevicesimo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1997 - Libreria
Editrice Vaticana