The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
IOANNI PETRO S.R.E. CARDINALI SCHOTTE,
ELECTO MISSO EXTRAORDINARIO
 AD CELEBRANDAM CENTESIMAM QUINQUAGESIMAM ANNIVERSARIAM MEMORIAM ECCLESIAE SANCTI LUDOVICI

 

Venerabili Fratri Nostro
Ioanni Petro S.R.E. Cardinali Schotte

Facere non possumus quin singulari sane cum animi iucunditate memorabiles dioecesium eventus celebremus atque veluti praesentes cum Fratribus ibidem Episcopis, cum presbyteris, religiosis et christifidelibus ipsis commemorationis laetitiam participemus. Ut novimus, Ecclesia Sancti Ludovici hoc ipso anno recolit centesimam quinquagesimam anniversariam memoriam ex quo ad Metropolitanae Sedis dignitatem est evecta. Quoniamque opportunum ducimus ut iugiter addatur apostolicus ardor evangelizandi per orbem terrarum, libentes indulgere statuimus precibus sacrorum Antistitis illius archidioecesis. Quo ergo ritus magnificentiore efficacioreque ratione evolvatur, virum eximium mittere decernimus, qui ibidem personam Nostram sustineat. Ad Te autem, Venerabilis Frater Noster, mentem Nostram convertimus Teque hisce Litteris eligimus et renuntiamus Nostrum Missum extraordinarium ad eiusmodi celebrationem, quae Ludovicopoli Dominico die XIX proximi mensis Octobris habebitur.

Apud sacros illos Praesules, clerum populumque christianum Nostras obibis partes, cunctis benevolentiam Nostram testaberis, omnibus ibidem praesidebis sacris ritibus. Sermone Tuo Nostram ad mentem momentum illustrabis eventus illius, quem nonnisi incitamentum ad maius fidei incrementum esse volumus; quam fidem pariter cupimus tam verbo quam exemplo ab omnibus et singulis illius ecclesialis communitatis fidelibus magis in dies confirmari.

Interea Nos enixa prece Te comitabimur, cui iam nunc Nostram largimur Benedictionem Apostolicam, solacii et roboris in evangelicis viis percurrendis pignus, quam cunctis Praesulibus, universo clero, populo omnibusque tam faustum diem celebrantibus libenter transmittas volumus.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXX mensis Augusti, anno MCMXCVII, Pontificatus Nostri undevicesimo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

Copyright 1997 - Libreria Editrice Vaticana  

 

top