The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
ANTONIO MARIAE S.R.E.
CARDINALI JAVIERRE ORTAS,

ELECTO MISSO EXTRAORDINARIO
 AD VI CONGRESSUM EUCHARISTICUM
MARIANUM BOLIVARIANUM

 

Venerabili Fratri Nostro
Antonio Mariae S.R.E. Cardinali Javierre Ortas

Bolivarianae civitates earumque christianae communitates, spiritali quodam consensu actae, per quinquaginta fere annorum spatium congregantur ad fidem in Sanctissimum Eucharistiae Sacramentum aperte testandam. Hoc quidem volvente anno Boliviana Natio, coronam veluti perficiens Conventuum Eucharisticorum qui altera huius

saeculi parte in diversis nationibus Bolivarianis sunt habiti, Congressum Eucharisticum Internationalem apparat. Sicut erat in votis in eo est ut huiusmodi sollemnitatibus coniungatur memoria Beatissimae Virginis Mariae, cuius cultus, inde ab exordio evangelizationis eorundem populorum, ad spiritale eorum pertinet patrimonium, qui validum Genetricis Dei praesidium tam in laetis quam in adversis adiunctis sunt experti. Eiusmodi singularis faustusque eventus, Venerabilis Frater Renatus Fernández Apaza, Archiepiscopus Cochabambensis idemque Praeses Congressus Eucharistici Mariani Bolivariani, merito et providenti consilio statuit ut singulari profecto recoleretur magnificentia et sollemnitate.

Nos sane plurimi facientes tale propositum atque cupientes ipsam celebrationem quodam modo participare, Te, Venerabilis Frater Noster, qui Congregationi de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum scite ac diligenter praefuisti, Missum Extraordinarium Nostrum destinamus ad dictum VI Congressum Eucharisticum Marianum Bolivarianum, in urbe Cochabamba inter dies VII-XII mensis Octobris hoc anno celebrandum. Plane enim novimus Te, pro sacrae doctrinae ubertate de Eucharistiae Sacramento et pro amore erga Christi Matrem, creditum munus praeclare, sollerter atque frugifere esse impleturum. Ibi Nostro nomine sollemnibus praesidebis, salutationes adstantibus cunctis Nostra ex voluntate significabis, Nostram in eosdem dilectionem; de insigni loqueris momento Eucharistici Mysterii nec non de filiali cultu erga Deiparam Virginem quae omnes ad Iesum ducit, ut christifideles e tanto Mysterio solidiores percipiant gratiarum fructus atque ad ferventiorem marialem pietatem adducantur.

Domino concredentes optata atque omina Nostra, Tibi, Venerabilis Frater Noster, Benedictionem Apostolicam, caelestium munerum pignus, volentes impertimur, quam adscribatur volumus sacris Praesulibus, Magistratibus, sacerdotibus, religiosis et fidelibus cunctis inibi adstantibus.

Ex Aedibus Vaticanis, die VI mensis Septembris, anno MCMXCVII, Pontificatus Nostri undevicesimo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1997 - Libreria Editrice Vaticana  

 

top