The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
 IOANNI IOSEPHO S.R.E. CARDINALI O'CONNOR,
ARCHIEPISCOPO NEO-EBORACENSI
 

Venerabili Fratri Nostro
Ioanni Iosepho S.R.E. Cardinali O'Connor
Archiepiscopo Neo-Eboracensi

Ecclesia a Christo condita in spe ad patriae supernae metam peregrinationem instituit dum Evangelium pacis toti generi humano ministrat. Nos quidem, superna voluntate constituti ad Dominicum gregem gubernandum adque spem discipulorum Christi confirmandam, solliciti sumus de singulis Ecclesiae partibus per orbem terrarum, fideliumque gaudia et angustias recto iure participamus. Nunc autem de Christifidelibus archidioecesis Melburnensis peculiari ratione cogitamus, qui, proximo mense Octobri, laeto gratoque in Deum animo centesimum anniversarium cathedralis aedis sancto Patricio dicatae celebrabunt. Iisdem rebus adiunctis, ut novimus, nova etiam ara Deo consecrabitur ad divinum cultum splendidiore usque ratione celebrandum. Qua fretus occasione Venerabilis Frater Georgius Pell, Archiepiscopus Melburnensis, poposcit ut ad personam Nostram illic gerendam sacer Praesul mitteretur, qui Nomine Nostro ritibus praeesset nec non celebritatibus tanto eventui convenientibus.

Ad te sane, Venerabilis Frater Noster, qui scite ac naviter gubernas Archidioecesim Neo-Eboracensem, Nostram admovemus cogitationem et animum. Idcirco his Litteris Nostris Nostraque auctoritate te designamus Missum Extraordinarium Nostrum, mandatis tibi factis ut sacris Melburnensi in urbe celebritatibus nomine Nostro praesis utque, pastoralibus sensibus Nostris fidelibus humaniter renuntiatis, communem exspectationem plane expleas. Per Te quidem consalutamus Venerabilem Fratrem Georgium Pell, quem diximus, ceterosque Praesules, universum clerum ac populum Australiae, dum Spiritum Sanctum, qui in Ecclesia et in cordibus fidelium tamquam in templo habitat, obsecramus ut virtute sua iuvenescere faciat Ecclesiam in Australia eamque iugiter renovet.

Missionem tuam, Venerabilis Frater Noster, Nos plurimi sane ducimus, ideoque peculiaris benevolentiae Nostrae pignus Apostolicam Benedictionem peramanter impertimus Tibi universisque celebrationum participibus.

Ex Aedibus Vaticanis, die XII mensis Septembris, anno MCMXCVII, Pontificatus Nostri undevicesimo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

Copyright 1997 - Libreria Editrice Vaticana  

 

top