The Holy See
back up
Search
riga

  IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
EDMUNDO CASIMIRO S.R.E. CARDINALI SZOKA,
ELECTO MISSO EXTRAORDINARIO
AD NOVAM CATHEDRALIS
MINSCENSIS CONSECRATIONEM EXSEQUENDAM

 

Venerabili Fratri Nostro
Edmundo Casimiro S.R.E. Cardinali Szoka

Templa, quandoquidem visibilia sunt signa praesentiae Dei apud homines sedesque quo illi confluere solent ad orandum, ad fidem alendam, ad grates Ipsi reddendas Eiusque auxilium implorandum, omnes norunt summa veneratione semper et ubique esse decoranda.

Nostra in praesens cogitatio peculiariter vertitur in Cathedrale Templum Minscense, quod ineunte XVIII saeculo cura Sodalium Societatis Iesu aedificatum est; sed pro dolor! anno MCMLI, contremiscentibus animis, in manus inimicorum incidit, ludibriis est violatum usuique haud congruenti destinatum. Attamen tres ante annos venerandum illud sacrarium ad Ecclesiae proprietatem rediit statimque restitui coepit. Hodie, eius expleta restauratione, plenam in laetitiam transferimur et consolationem ob consilium captum novo ritu illud consecrandi.

Etenim Venerabilis Frater Noster Casimirus S.R.E. Cardinalis Swiatek, Archiepiscopus Minscensis-Mohiloviensis Latinorum, hunc ritum summa sollemnitate colere cupiens, vota quoque exaudiens totius cleri populique sibi crediti, a Nobis poposcit ut sacrum Praesulem constitueremus qui personam Nostram gereret, nomine Nostro huic celebrationi, Minskiae hoc anno die XXI proximi mensis Octobris habendae, praeesset.

Quapropter, ad te, Venerabilis Frater Noster, decurrimus quem idoneum arbitramur ad hoc munus laudabiliter explendum. Hisce proin Litteris Nostris te constituimus et renuntiamus Missum Extraordinarium ad hanc novam Templi consecrationem exsequendam. Inibi partes Nostras sustinebis Nostramque pariter benevolentiam propensamque voluntatem demonstrabis et, ex rei natura, loqueris de templo manufacto, quod referre nos debet ad spiritale templum quod est communitas fidelium qui, in Christi caritate congregati, Verbo Dei et Eucharistico Pane nutriuntur.

Hoc ipso die haec sollemnitas novo eventu peropportune locupletatur, sacrorum nempe Antistes istius Cathedralis Ecclesiae, quem supra diximus, diem natalem suum feliciter memorat, qua de re Nostras illi gratulationes significabis et omina.

Tibi demum, Venerabilis Frater Noster, tamquam muneris tui praesidium, Apostolicam Benedictionem Nostram impertimur, quam cum Purpuratis Ecclesiae Patribus, sacris Praesulibus, universo clero ac fideli populo inibi adstantibus communicandam volumus.

Ex Aedibus Vaticanis, die I mensis Octobris, anno Domini MCMXCVII, Pontificatus Nostri undevicesimo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

Copyright 1997 - Libreria Editrice Vaticana  

 

top