The Holy See
back up
Search
riga

 IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
CHRISTIANO S.R.E. CARDINALI TUMI,
ARCHIEPISCOPO DUALAňNSI
 

Venerabili Fratri Nostro
Christiano SRE Cardinali Tumi
Archiepiscopo DualaŽnsi

Christi Sacrosanctum Corpus, ubique terrarum congruenti sollemnique ritu percolere solet Ecclesia. Ex hoc enim sacramento veluti e salienti sacerrimoque fonte Domini scimus manare uberrima beneficia et amplissima dona. Fideles autem ad aquam hanc salutiferam accedentes supernarum rerum sitim restinguere queunt atque inde vigorem sumentes suam operam in cotidianis officiis sustinendis fortius studiosiusque gerere possunt.

Optimo de consilio novimus Congressum Eucharisticum Nationis Ganae, nominatim Tamalensi in urbe, a die IV ad diem XI mensis Ianuarii, futurum. Frequentes illuc fideles et stirpes illius loci aliundeque complures accedent Corporis et Sanguinis Christi mysterium veneraturi, memores prorsus solidae illius doctrinae, quae copiose est quondam allata, cum primum christiana haec ad loca religio inducta est.

Cupimus et Nos nostro quoque tempore pietatis hae testificationes ut confirmentur et fides solidetur, quo latius pleniusque Salvatoris hodierni homines fruantur salute et ipsi hoc divino de Sacramento uberrimos capiant fructus. Hoc namque convivium plurimum affert efficacitatis et ad maiora patranda usque compellit, idque multum iuvat ut quisque se convenienter ad annum bismillesimum celebrandum comparet.

Itaque ut celebratio haec clarius peragatur et magnificentius, virum eminentem mittere statuimus, qui personam Nostram tueatur Nostramque simul mentem significet. Ad te autem Venerabilis Frater Noster, cogitationem Nostram admovimus, qui aptissimus dignusque visus es ad ministerium hoc sustinendum et efficaciter explendum, cum industriam sollertem tuam Ipsi et in vicinia officia quae agis probe noverimus. Ideo te missum extraordinarium constituimus ad Congressum Ganae Nationis Eucharisticum celebrandum.

Verba quidem Nostra transmittenda curabis et cohortationem ad Eucharistiae vehementiorem cultum, itemque omnibus participibus benevolentiam Nostram significabis. Benedictionem demum Apostolicam Nostro nomine omnibus adstantibus largiaris copiose velimus, quae sit superni iuvaminis nuntiatrix et felicioris aevi pignus.

Ex Aedibus Vaticanis die XXX mensis Novembris, anno MCMXCVII, Pontificatus Nostri vicesimo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1997 - Libreria Editrice Vaticana

 

top