 |
LETTERA DI GIOVANNI PAOLO
II AL SUO INVIATO SPECIALE AL CONGRESSO NAZIONALE SULLO
SPIRITO SANTO (MANILA, 22-25 GENNAIO 1998)
Venerabili
Fratri Nostro VILLELMO HENRICO S.R.E. CARDINALI KEELER
Archiepiscopo Baltimorensi
Totius orbis christianae communitates in Christo congregatae "a
Spiritu Sancto diriguntur in sua ad Regnum Patris peregrinatione" (GS 1)
dum Ipse Spiritus fidem, spem et caritatem in fidelium cordibus diffundit. Qua
re laetanti animo accepimus ecclesialem communitatem Manilensem, immo universam
nationem Philippinarum, apparaturam esse Congressum Nationalem de Spiritu Sancto
proximo anno celebrandum. De eius momento minime dubitamus: Christus enim
Spiritum suum vivificantem in christifideles omnes immittit et per Eum corpus
suum quod est Ecclesia universalis salutis sacramentum constituit.
Hunc singularem faustumque eventum Venerabilis Frater Noster
Iacobus Sin, Archiepiscopus Manilensis, universi cleri ac christifidelium totius
nationis vota amplectens, merito quidem et providenti consilio censuit esse
sollemniter recolendum proximo ipso anno quem universa Ecclesia huic divino
Spiritui dicabit intuitu Sacri Iubilaei anno bismillesimo celebrandi. Qua de re
ipse sacrorum Antistes a Nobis petivit ut eminentem virum mitteremus, qui Nostro
nomine sollemnibus ritibus praesidere posset.
Quo ergo hae celebrationes magnificentius et efficacius
peragantur, piis desideriis illius sacri Praesulis libenter concedimus atque ad
Te, Venerabilis Frater Noster, cogitationem Nostram admovemus et animum, quippe
qui occurras prorsus idoneus ad hoc officium rite sustinendum et commendabiliter
explendum. Hisce itaque Litteris Te renuntiamus MISSUM EXTRAORDINARIUM
Nostrum ad partes Nostras ibidem convenienter sustinendas. Tu ergo hoc in
Nationali Congressu Manilae diebus XXII-XXV proximi mensis Ianuarii, partes
Nostras ages, omnibus adstantibus Nostram significabis salutationem et
benevolentiam, Nostram per spiritum praesentiam. Omnes pariter adhortaberis ut,
in fidei unitate et caritatis vinculo confirmati, conversatione sua contendant
de Sancto Spiritu testimonium usque perhibere. Pro certo scias Nos missionem
Tuam precibus prosecuturos, fidentes munus Tuum cunctis illic praesentibus
optime esse cessurum.
Libenti tandem animo Benedictionem Nostram Apostolicam, sincerum
spiritalis prosperitatis documentum, ex imo pectore Tibi impertimus, quam ad
omnes huius Congressus participes pertinere volumus.
Ex Aedibus Vaticanis, die I mensis Decembris, anno MCMXCVII,
Pontificatus Nostri vicesimo.
IOANNES PAULUS II
|