|
LETTERA DI GIOVANNI PAOLO
II ALL’AMMINISTRATORE APOSTOLICO DELLA RUSSIA EUROPEA IN OCCASIONE DELLA
BENEDIZIONE DELLA CHIESA DELL’ASSUNZIONE DELLA MADRE DI DIO (SAN
PIETROBURGO, 24 MAGGIO 1998)
Venerabili Fratri THADDAEO KONDRUSIEWICZ
Archiepiscopo titulo Hipponensi Administratori Apostolico Russiae
Europaeae Latinorum
Vehementer quidem Nos iuvat testificari hisce Litteris animo pio
adfectuque benevolo Nos veluti praesentes esse adfuturos die ipso vicesimo
quarto huius Maii mensis dedicationi aedis sacrae Assumptionis Matris Dei in
urbe Sancti Petriburgi.
Templum hoc, quod olim concathedralis aedes fuit Archiepiscopi
Mohiloviensis eodemque tempore etiam Seminarii sacellum, multorum sane
testimoniorum unum exsistit singularis illius religionis ac pietatis quam erga
Mariam Sanctissimam numquam populus Russiae non excoluit. Illud pariter memorari
oportet: locum Maio mense inaugurari, qui tradita ex consuetudine eidem Virgini
Sanctissimae dedicetur, ac eo praesertim die ipso, quo Liturgia sacra Matrem Dei
veneretur sub pulcherrimo Auxiliatricis nomine.
Quod autem suo tempore Seminarii communitatem aedes haec
recipiebat, suadetur valde, oblata eadem opportunitate, ut pro sacerdotalibus
vocationibus preces potissimum fundantur, unde in Russiae Europaeae finibus
plurimi iuvenes magno animo respondere valeant Domino ipsos vocanti ut Evangelii
ministerio suam devoveant vitam. Hanc optationem Dominae Nostrae in Caelos
Assumptae concredimus, quae materna sollicitudine Populi christiani
peregrinationem tuetur eumque ad novi millennii auroram claro cum fidei et spei
signo antecedit.
Renovatus utinam cultus mysterii Assumptionis Beatissimae
Virginis Mariae baptizatos omnes baptizatasque efficaciter adiuvet ut in fide ac
fraterno amore progrediantur ad aeterna bona intendentes animum, quo certius
Regni Dei testimonium in singulis vitae socialis locis reddant!
Haec exoptantes Nos tibi, Venerabilis Frater, et universis
quotquot sollemnis illius participes erunt celebritatis, peculiarem Nostram
transmittinus Apostolicam Benedictionem, quam libentes item volumus ad totam
tuis commendatam pastoralibus curis Communitatem pertinere.
Ex Aedibus Vaticanis, die XVIII mensis Maii, anno MCMXCVIII.
IOANNES PAULUS PP.II
|