 |
LETTERA DI GIOVANNI PAOLO
II
ALL’EM.MO CARDINALE ANGELO SODANO,
LEGATO PONTIFICIO ALLA CELEBRAZIONE
DEL 750° ANNIVERSARIO DEL DUOMO DI COLONIA (GERMANIA)
Venerabili Fratri Nostro ANGELO S.R.E.
Cardinali SODANO Secretario Status
Ecclesia cathedralis Coloniae Agrippinae fama, decore, arte,
pulchritudine, dignitate praestantiaque per orbem terrarum inter alia templa
magnopere eminet atque praeter numerosos historiae, culturae artisque thesauros,
multorum Sanctorum pretiosas custodit exuvias. Recens autem certiores facti
sumus de fausta recordatione, quam proxima sollemnitate Assumptionis B.M.V.
Communitas ecclesialis Coloniensis est celebratura, scilicet septingentesimam
quinquagesimam anniversariam memoriam a praeclaro die quo Conradus von
Hochstaden, tunc Archiepiscopus Coloniensis, petram angularem illius ecclesiae
cathedralis coram multitudine christifidelium sollemni ritu consecravit. Merito
illo festo magnum tribuendum est pondus: ipsa enim Christi Ecclesia dicitur
"templum sanctum, quod in lapideis sanctuariis repraesentatum a sanctis patribus
laudatur" (Lumen gentium, 6).
Cum quidem Venerabilis Frater Noster Ioachimus Meisner, eiusdem
archidioecesis sacrorum Antistes, Nos rogaverit ut Legatum ad hunc eventum
celebrandum illic mitteremus qui Nostram ageret personam, eiusmodi piae
postulationi libentes concedendum esse arbitramur. Hac de causa consideravimus
te, qui tot annos magna fidelitate et sollertia Romani Pontificis universalisque
Catholicae Ecclesiae curas negotia, aequo animo debitaque dignitate hanc
legationem esse expleturum.
Quapropter harum Litterarum vi Te destinamus Legatum Nostrum
ad faustam celebrationem quae in urbe Coloniae Agrippinae diebus XIV-XVI
proximi mensis Augusti fiet, occasione data DCCL expletorum annorum ab initio
aedificationis ecclesiae cathedralis. Nostras vices obibis apud sacros Praesules
populumque catholicum: sollemnibus praesidebis actibus, Nostram significabis
salutationem, Nostram in illam venerandam Ecclesiam benevolentiam, Nostram per
spiritum praesentiam.
Nos interea rogamus Dominum ut faustam hanc celebritatem ditare
velit eximio sollemnitatis splendore fideliumque magno concursu, prout sane
condecet venustam illam vetustamque ecclesiam, quam Nos Ipsi libentes pluries
invisimus et admirati sumus.
Legationem tuam Reginae in caelum assumptae instanter
committimus. Denique Benedictionem Apostolicam, propensae Nostrae voluntatis
testem, amantissime tibi impertimus, quam cum omnibus faustas celebrationes
participantibus liberaliter communicabis.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXII mensis Iunii, anno MCMXCVIII,
Pontificatus Nostri vicesimo.
IOANNES PAULUS II
|