 |
LETTERA DI GIOVANNI PAOLO
II
ALL’EM.MO CARD. FRANCESCO COLASUONNO, SUO INVIATO SPECIALE ALLE CELEBRAZIONI
CONCLUSIVE DEL V CENTENARIO DELL’EVANGELIZZAZIONE DEL MOZAMBICO (MAPUTO,
11-16 AGOSTO 1998)
Venerabili Fratri Nostro FRANCISCO S.R.E.
Cardinali COLASUONNO
Quingentesimus iam appetit annus ex quo tempore ad Mozambicana
loca Evangelii nuntius allatus est Dominique salutaria beneficia gentibus illis
subministrari coepta sunt, sollertibus operantibus missionariis, qui in Gentes
studio incensi, animose longum iter quondam susceperunt et ad oras illas
appulerunt salubre opportunumque auxilium ibidem incolis laturi.
Admodum ideo decet et convenit ut eventus hic congruenter
commemoretur et optimo iure extollatur. Celebratio enim haec copiam dat et
facultatem non huius rei dumtaxat memoriam repetendi, verum homines ad
ferventiorem religionis sensum, firmiorem fidem certioraque proposita, pristinis
illis instantibus exemplis, permovendi.
Ipso igitur favente Domino, mensis Augusti XI-XVI diebus Maputi
sollemnis erit a primaeva illa evangelizatione quingentesima anniversaria
commemoratio, ut ager hic dominicus, inde fere sumens vim, uberiores fructus
fundat et laetiores dies pacis prosperitatisque, conciliatis animis, experiatur.
Quocirca ut ritus hic magnificentius efficaciusque evolvatur,
Mozambicanae Episcoporum Conferentiae postulatis libenter occurrentes, mittere
aliquem eminentem virum statuimus, qui partes Nostras sustineat et Personam
agat. Ad te autem, Venerabilis Frater Noster, cogitationem convertimus, qui
prorsus idoneus occurris ad ministerium hoc praestandum et luculenter explendum,
quandoquidem loca illa prorsus tibi sunt cognita ac plane novisti illarum
gentium mentem et consilia. Itaque permagna moti affectione, te, Venerabilis
Frater Noster, Missum extraordinarium renuntiamus et constituimus ad
celebrationem, quam supra diximus, agendam.
Universis igitur participibus fidelibusque inibi cunctis
voluntatem Nostram benignam ostendes, cum, quamvis longo spatio separemur,
adsimus spiritu praesentes. Omnibus Nostro nomine Benedictionem Apostolicam
impertias velimus, quae sit animorum renovationis signum et futuro de tempore
supernarum gratiarum nuntiatrix.
Ex Aedibus Vaticanis, die mensis XXV Iunii, anno MCMXCVIII
Pontificatus Nostri vicesimo.
IOANNES PAULUS II
|