The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
GILBERTO S.R.E. CARDINALI AUGUSTONI
SUPREMI TRIBUNALIS SIGNATURAE APOSTOLICAE PRAEFECTO 

 

Venerabili Fratri Nostro
GILBERTO S.R.E. CARDINALI AGUSTONI
Supremi Tribunalis Signaturae Apostolicae Praefecto

Virginem Mariam, Consolatricem afflictorum, honorare cupimus una cum turbis christifidelium qui ad ipsius sanctuarium in oppido Kevelaer proxime convenient ut sese Reginae in caelum assumptae praesidio committant eiusque fiduciosi implorent auxilium.

Oblivisci non possumus Nos, undecim ante annos, una cum plurimis dilectae Germaniae nationis Praesulibus tutelae Consolatricis Deiparae commisisse illius regionis Ecclesiam, persuasi Dei Matrem intercessione sua praecipua Spiritus dona Christianis iugiter impetrare: nam "orantis Ecclesiae cum Christi Matre necessitudo iam ab initio pars est mysterii Ecclesiae" (Dominum et vivificantem, 66).

Laeto ergo animo accepimus proximo mense Augusto celebratum iri LXXV annum a memorabili die quo sanctuarium illud Basilicae Pontificiae accepit indulta et privilegia. Ad eiusmodi eventus singulare momentum celebrandum, opportunum ducimus mittere illuc eminentem Legatum Nostrum qui populi fidelis confirmet devotionem continuamque in Dei Genetricem fiduciam.

Piis igitur concedentes postulationibus Venerabilis Fratris Rainardi Lettmann, Episcopi Monasteriensis, Te, Venerabilis Frater Noster, per has Litteras Nostrum Missum Extraordinarium constituimus, quem mittimus ut illic partes Nostras agas die XXIII (vel XXX) proximi mensis Augusti. Nostram benignam omnibus significabis salutationem et per spiritum praesentiam; populum hortaberis ad humilem et constantem erga Dei Genetricem pietatem, ut Ea pro omnibus credentibus a Filio divino Spiritus Paracliti dona imploret qui "nostro quoque aevo primus novae evangelizationis est auctor" (Tertio millennio adveniente, 45).

Nos quidem, Venerabilis Frater Noster, dum legationem Tuam Immaculatae Virgini Mariae precibus committimus, Eam precamur ut filios suos illic congregatos benigne intueatur uberrimaque eos impleat spiritali consolatione.

Denique Benedictionem Nostram Apostolicam imo ex corde Tibi impertimus, dilectis peregrinis omnibusque quolibet modo faustam hanc festivitatem participantibus peramanter dilargiendam.

Ex Aedibus Vaticanis, die II mensis Iulii, anno MCMXCVIII, Pontificatus Nostri vicesimo.

IOANNES PAULUS  PP. II

       

Copyright 1998 - Libreria Editrice Vaticana

 

top