The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
HIERONYMO PRIGIONE,
ARCHIEPISCOPO TITULO LAURIACENSI
ATQUE NUNTIUS APOSTOLICO
 

 

Venerabili Fratri
HIERONYMO PRIGIONE
Archiepiscopo titulo Lauriacensi atque Nuntio Apostolico

Quingentos abhinc annos Bartholomaeus Colón, Christophori Colón frater, praeclaram Sancti Dominici urbem condidit, quae Hispanica lingua "Primera Ciudad del Nuevo Mundo" iure meritoque appellatur. Eadem urbs, nunc Dominicianae Reipublicae caput atque metropolitanae ecclesiae sedes, monumentis historicis, architecturae pulchritudine atque praesertim ob receptum lateque diffusum evangelizationis nuntium clare eminet inter omnes Americae Latinae civitates.

Quapropter Venerabilis Frater Noster Nicolaus a Iesu López Rodríguez, Archiepiscopus Sancti Dominici, quingentesimum expletum annum a memorata urbe condita celebrandum proposuit die V proximi mensis Augusti sollemni quidem ritu.

Hanc ob causam memoratus Sacrorum Antistes poposcit ut ad personam Nostram illic gerendam sacer Praesul constitueretur, qui Nomine Nostro ritibus praeesset celebritatibusque tanto eventui convenientibus.

Ad te, Venerabilis Frater, qui in America Latina perutilem diuturnamque operam navasti, Nostram admovemus cogitationem et animum, atque his Litteris Nostris Nostraque auctoritate te designamus Missum Extraordinarium Nostrum, mandatis tibi factis, ut memorato die sacris Sancti Dominici in urbe celebritatibus praesis nomine Nostro utque, pastoralibus sensibus Nostris fidelibus humaniter renuntiatis, communem exspectationem plane expleas. Per Te sane consalutamus Venerabilem Fratrem Nostrum Nicolaum a Iesu López Rodríguez ceterosque Praesules et universum clerum ac populum carae Dominicianae Reipublicae, omnesque adhortamur ut renovato animo vitae christianae incrementum foveant tum in familiis, tum in communitatibus paroecialibus, tum in associationibus apostolatui addictis, viresque suas in opus novae evangelizationis impendant.

Munus tuum, Venerabilis Frater, magni ponderis considerantes, Apostolicam Benedictionem peculiaris benevolentiae Nostrae pignus peramanter impertimus Tibi universisque celebrationum participibus.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXII mensis Iunii, anno MCMXCVIII, Pontificatus Nostri vicesimo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

              © Copyright 1998 - Libreria Editrice Vaticana

 

top