|
IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA DATA
FRANCISCO S.R.E. CARDINALI KUHARIC,
ARCHIEPISCOPO OLIM ZAGABRIENSI Venerabili Fratri
Nostro FRANCISCO S.R.E. Cardinali KUHARIC Archiepiscopo olim
Zagrebiensi
Cum non pauca adhuc nec parva reddiderimus singularis cuiusdam
benevolentiae testimonia erga nationem catholicamque communitatem Croatiae,
libenter idcirco participes Nos esse volumus tam salutatione Nostra ac
Benedictione quam cohortatione ac laudatione celebrationum illic maioris momenti
ecclesialium tum etiam civilium.
Perplacuit itaque magnopere Nobis consilia illa ac sollemnia
cognoscere quibus perantiqua dioecesis Sebenicensis suum mox commemorabit
septingentesimum natalem, nempe septingentesimum vitae operaeque feliciter
completum annum, ex quo Decessor Noster Bonifatius VIII providentissima mente
excitavit dicionem novam eiusdem nominis Kalendis Maiis anno millesimo
ducentesimo nonagesimo octavo.
Praeteritam sic historiam repetentes suam et gloriam
superioribus hisce novem annis Pastor ipse et grex Sebenicensis quam aptissime
ad aliud percurrendum sese praeparaverunt saeculum, at praesertim ad tertium
ingrediendum fidei christianae millennium. Quae videlicet praeparatio proximi
mensis Septembris undetricesimo die cumulabitur ac veluti nobiliore coronabitur
serto renovationis spiritalis.
Ne quidquam vero huic celebritati desit et ut persona Nostra certo quodam
modo ibidem adsit, hisce temet ipsum, Venerabilis Frater Noster, Litteris
destinamus Missum Extraordinarium Nostrum Sebenicenses ad ritus quibus
septingentesima illa absolvetur commemoratio. Pro Nobis adstabis igitur et omnes
Nostra quasi voce adstantes salutabis; ad Nostri animi sententiam priora illius
communitatis collaudabis merita ad novaque et maiora etiam catholicae industriae
opera incitabis clerum ac populum omnem. Eos tum postremo Apostolica
Benedictione Nostra recreabis et confirmabis in laudabilibus eorum propositis in
posteros annos.
Gratum denique animum Nostrum hoc de officio tibi, Venerabilis Frater Noster,
testamur plurimamque simul, ut totiens antehac, benignitatem.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXX mensis Iulii, anno MCMXCVIII, Pontificatus
Nostri vicesimo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1998 - Libreria
Editrice Vaticana
|