The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
IOANNI MARIAE S.R.E. CARDINALI LUSTIGER,
ARCHIEPISCOPO PARISIENSI

 

Venerabili Fratri Nostro
IOANNI MARIAE S.R.E. Cardinali LUSTIGER
Archiepiscopo Parisiensi

Centesimus iam appetit annus ex quo tempore ad Burundienses regiones Evangelii nuntius allatus est Dominique salubria beneficia gentibus illis subministrari coepta sunt, sollertibus adlaborantibus missionariis, potissimum Patribus Sororibusque Albis, qui in gentes illas studio incensi, animose longum iter quondam susceperunt et ad oras illas appulerunt efficax opportunumque auxilium ibidem incolis laturi.

Admodum ideo decet et convenit ut eventus hic congruenter commemoretur et optima de ratione extollatur. Celebratio enim haec copiam dat et facultatem non huius rei dumtaxat memoriam repetendi, verum homines ad ferventiorem religionis sensum, firmiorem fidem certioraque proposita, instante iam anno bismillesimo, permovendi.

Ipso igitur favente Domino, mensis Novembris die XXII KitegaŽnsi in urbe sollemnis extremaque erit a primaeva illa evangelizatione centenaria commemoratio, ut ager ille dominicus, inde fere sumens vim, uberiores fructus fundat et laetiores dies pacis prosperitatisque, conciliatis animis, experiatur.

Quocirca ut ritus hic magnificentius efficaciusque evolvatur, Burundiensis Episcoporum Conferentiae postulatis libenter concedentes, mittere aliquem eminentem virum statuimus, qui partes Nostras sustineat et Personam agat. Ad te autem, Venerabilis Frater Noster, cogitationem convertimus, qui prorsus idoneus occurris ad ministerium hoc praestandum et luculenter explendum, quandoquidem loca illa prorsus tibi sunt cognita ac tibi cum illis gentibus manifesta est necessitudo. Itaque permagna moti affectione, te, Venerabilis Frater Noster, Missum Extraordinarium renuntiamus et constituimus ad celebrationem quam supra diximus agendam.

Universis participibus fidelibusque inibi cunctis voluntatem Nostram benignam ostendes, cum, quamvis longo spatio separemur, adsimus spiritu praesentes. Omnibus Nostro nomine Benedictionem Apostolicam impertias velimus, quae sit animorum renovationis signum et futuro de tempore supernarum gratiarum nuntiatrix.

Ex Aedibus Vaticanis, die X mensis Octobris, anno MCMXCVIII Pontificatus Nostri vicesimo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

 © Copyright 1998 - Libreria Editrice Vaticana

 

top