Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
LAURENTIO S.R.E. CARDINALI ANTONETTI,
ADMINISTRATIONI PATRIMONII
SEDIS APOSTOLICAE PRAESIDI

 

Venerabili Fratri Nostro
LAURENTIO S.R.E. CARDINALI ANTONETTI
Administrationis Patrimonii Sedis Apostolicae Praesidi

Cisterciensis familiae sodales per contemplativae vitae rationem, per caritatem erga Deum et proximum perque Sacrarum Scripturarum meditationem Christi Evangelium totum per orbem saeculorum decursu diffuderunt. Inter plurimas spiritalis navitatis sedes, abbatia a sancto Roberto, die XXII mensis Martii anno MXCVII in dioecesi Divionensi condita, prima quidem stat eaque ob mansionem ipsius sancti Bernardi nec non vitae religiosae admirabilem progressionem clara eminet. Christi discipuli locum illum, Cistercium appellatum, incolentes, assiduae dediti precationi divinarumque Scripturarum lectioni, eximii spiritalis itineris habendi sunt inceptores.

Quia autem hoc anno novem implebuntur saecula ex quo celeberrimum coenobium illud est conditum, Venerabilis Frater Michaël Coloni, Episcopus Divionensis, una cum Reverendo Domino Olivario Quenardel, Cistercii abbate, eiusmodi magni momenti eventum aequa ratione celebrandum statuerunt. Quapropter petierunt ut ad personam Nostram illic gerendam sacer Praesul mitteretur qui die XVII mensis Octobris nomine Nostro ritibus praeesset celebritatibusque tanto eventui convenientibus. Nos quidem, re mature perpensa, ad te, Venerabilis Frater Noster, qui pro spiritali Ecclesiae bono in Gallia perutilem navasti operam, animum admovemus atque his Litteris Nostris Nostraque auctoritate te designamus Missum Extraordinarium, mandatis tibi factis ut die praestituto sacris celebritatibus Nostro praesis nomine utque, spiritalibus sensibus Nostris omnibus illic radunatis humaniter renuntiatis, communem exspectationem expleas. Per Te quidem consalutamus Episcopum Divionensem et Abbatem Cistercii, ceteros Praesules nec non Cistercienses sodales Christifidelesque omnes celebrationum participes: confidimus sane eos omnes renovato animo cunctas vires suas in opus Evangelii Christi varia ratione nuntiandi impensuros.

Caritate Nostra Te prosequimur, Venerabilis Frater Noster, eiusmodi magni ponderis munus exsequentem, atque peculiaris benevolentiae Nostrae pignus Apostolicam Benedictionem peramanter impertimus Tibi universisque fidelibus qui memorato die Cistercii aderunt tecumque orabunt.

Ex Aedibus Vaticanis, die XVII mensis Augusti, anno MCMXCVIII, Pontificatus Nostri vicesimo.

IOANNES PAULUS PP. II

      

© Copyright 1998 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana