The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPPISTULA DATA
ANGELO S.R.E. CARDINALI SODANO,
SECRETARIO STATUS,
ELECTO LEGATO PONTIFICIO
AD CELEBRANDAM CCCL,
MEMORIAM PACIS VESTFALIANAE

 

Venerabili Fratri Nostro
ANGELO S.R.E. Cardinali SODANO
Secretario Status

Pro comperto habemus binis in Germaniae locis convenienti cum sollemnitate memoriam celebratum iri pacis feliciter ante CCCL annos constitutae nonnullas inter Europae Nationes, cum “Instrumentum Pacis Monasteriense” actum est nec non “Instrumentum Pacis Osnabrugense”. Quo nempe die Vestfaliana pax, quae dicitur, confirmata ac subsignata est, XXIV scilicet mensis Octobris anno MDCXLVIII, eodem nonnulli Europae supremi Magistratus eventum insignem illum celebraturi congregabuntur.

Nos autem Reipublicae Foederatae Germaniae Praesidis postulatis occurrentes, te, Venerabilis Frater Noster, quocum fere cotidiana intercedunt consuetudo et necessitudo, Legatum Pontificium ad illam celebrationem agendam mittimus.

Universis quidem huius commemorationis participibus cunctisque adstantibus propensam Nostram voluntatem ac benevolentiam ostendes. Quos insuper omnes, conciliatis animis, ad mutuam concordiam communemque operam cohortaberis.

Benedictionem demum Apostolicam nomine Nostro impertias velimus, quae sit divinarum gratiarum nuntia certumque signum renovationis animorum.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXII mensis Octobris, anno Domini MCMXCVIII, Pontificatus Nostri vicesimo primo.

IOANNES PAULUS PP. II

      

  Copyright 1998 - Libreria Editrice Vaticana

 

top