The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
IOSEPHO S.R.E. CARDINALI SÁNCHEZ,
ELECTO MISSO EXTRAORDINARIO
 AD CELEBRANDUM
"NATIONAL CONGRESS ON GOD THE FATHER" 

   

Venerabili Fratri Nostro
IOSEPHO S.R.E.
Cardinali SÁNCHEZ

Perquam opportunum ducimus inceptum Conferentiae Episcoporum Philippinensis, quae simul cum ecclesiali communitate, veluti diadema imponere cupiens non solum huic secundo millennio verum etiam tertio ad illud Sacrum Iubilaeum praeparationis anno ab universa Ecclesia Aeterno Patri dicato, consilium cepit parandi, proximoque anno MCMXCIX celebrandi, «Conventum tota ex natione de Deo Patre».

Eiusmodi adductus proposito Venerabilis Frater Noster Iacobus S.R.E. Cardinalis Sin, Archiepiscopus Manilensis, proprio ac totius Conferentiae Episcoporum Philippinensis nomine, una cum sacerdotibus ac fidelibus illius dilectae Nationis, praeclaram sane occasionem nactus, Conventum quem diximus sollemniter agendum statuit: tantus eventus, sicut accepimus, inter dies XX et XXIII mensis Ianuarii proximo anno celebrabitur.

Hanc ob causam ipse sacrorum Antistes Manilensis a Nobis poposcit ut sacrum Praesulem constitueremus ad personam Nostram illic gerendam. Nos quidem, utpote qui Philippinensem populum sincera complectamur caritate atque huiusmodi Conventum quodam modo participare cupiamus, quo maiore momento ac nitore illum exornemus, libentes volentesque postulatis concedimus.

Ad te quidem, Venerabilis Frater Noster, qui cum populo isto non tantum fidei, verum et stirpis vinculis coniungeris, Nostram admovimus cogitationem et animum, atque his Litteris Nostris te MISSUM EXTRAORDINARIUM designamus eligimus renuntiamus, tibi partes committentes, ut diversis Conventus sessionibus Nostro nomine Nostraque auctoritate praesideas omnibusque inibi adstantibus voluntatem Nostram secundam ostendas. Minime dubitamus quin, pro sacrae doctrinae ubertate quo commendaris et amore erga benignissimum Deum Patrem, creditum munus praeclare, sollerter frugifereque sis impleturus.

Dominum rogantes, ut argumenta ac deliberationes suscepta in vitam singulorum hominum totiusque societatis salubriter redundent, tibi, Venerabilis Frater Noster, et adiutoribus qui in hunc apparandum Conventum validas curas intendunt, ceteris Praesulibus, Magistratibus, clero, religiosis ac fidelibus, qui ea de causa ibi congregabuntur, Apostolicam Nostram Benedictionem, caelestium donorum pignus, volentes impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XX mensis Novembris, anno MCMXCVIII, Pontificatus Nostri primo et vicesimo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

 © Copyright 1998 - Libreria Editrice Vaticana

 

top