The Holy See
back up
Search
riga

 IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
FLORENTIO SRE CARDINALI ANGELINI,
MISSO EXTRAORDINARIO AD SEPTIMUM
UNIVERSALEM PRO AEGROTANTIBUS
DIEM CELEBRANDUM

 

Venerabili Fratri Nostro
Florentio SRE Cardinali Angelini
Praesidi Emerito Pontificii Consilii de Apostolatu pro Valetudinis Ministris

Diuturno nostro in ministerio sacro numquam adhuc fuit tempus quo peculiarem quandam pastoralem Nostram propensionem non testificaremur erga conflictatos homines fraternamque simul coniunctionem ostendamus cum aliis hominibus multipliciter per orbem aegrotantibus. Hanc omnino ob causam, ut probissime novisti, quattuordecim abhinc annos Litteris Nostris Motu Proprio datis Dolentium Hominum Pontificiam Commissionem de Apostolatu pro Valetudinis Ministris instituimus cui temet ipsum, Venerabilis Frater Noster, iam Archiepiscopum designatum omnium primum tua pro spectatissima his in rebus scientia consuetudine sollertia praeesse iussimus et idem laudabiliter persequi munus ad recentiora haec tempora, Commissione illa in Consilium Pontificium transformata.

Nemo igitur non facile perspiciet quam attento animo venturam secuturi simus sessionem mundialem studiosorum et peritorum in Septimo Universali pro Aegrotantibus Die quam placuit comperire in amatissima Libani terra a die VIII ad XI proximi mensis Februarii celebratum iri. Libentissimi pariter res singulas ibidem quae pertractabuntur cognovimus et collocutiones quae inter variarum confessionum fideles ibidem agentur.

Quamquam Nos Ipsi procul uniuscuiusque diei deliberationes uti vere studio praesentes persequemur, tamen luculentius etiam Personam Nostram in tam frugifero conventu exhiberi cupimus ab auctoritatis maximae administro quem te ipsum, Venerabilis Frater Noster, plurimis ex documentis esse novimus. Hac ergo epistula Nostra Missum Nostrum Extraordinarium te constituimus ad sollemnia illa quibus Septimus Universalis pro Aegrotantibus Dies , XI mensis Februarii, Harissae in Libano, festive terminabitur.

Praesidebis itaque illic pro Nobis omnesque item adstantes Nostro tamquam vivo sermone salutabis et in exsequendis dein eiusdem congressionis utilibus gravibus consiliis Nostra hortatione ac Benedictione Apostolica recreabis, qua iam nunc tibi supernum precamur lumen et singulis per orbem valetudinis humanae procuratoribus validum adiutorium, unde aegrotantes ubique Christum Dominum inter se versari sentiant Ecclesiamque eius suos tamquam matrem communicare dolores.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXX mensis Ianuarii, anno MCMXCIX, Pontificatus Nostri vicesimo primo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

Copyright 1999 - Libreria Editrice Vaticana

 

top