|
IOANNES PAULUS PP. II
NUNTIUS GRATULATORIUS
DATUS AD IOSEPHUM SRE
CARDINALEM TOMKO,
CONGREGATIONIS PRO GENTIUM EVANGELIZATIONE PRAEFECTUM, QUINQUAGINTA
EXPLETIS ANNIS AB EIUSDEM ORDINATIONE PRESBYTERALI
Venerabili Fratri Nostro IOSEPHO S.R.E. CARDINALI TOMKO Congregationis pro
Gentium Evangelizatione Praefecto
Romana Ecclesia eiusque in primis Episcopus te ipsum, Venerabilis Frater Noster,
faustissimo hoc consalutant amplexanturque tempore quo licebit nempe ac plane
decebit tuum celebrare longinquum hic transactum fructuosissimi operis
curriculum tuumque memorare multiplicium cumulum meritorum non modo erga Curiam
Romanam, sed universali etiam de Dominico per terras disseminato grege.
Oculos enim Nostros ac plurimorum tui ipsius laudatorum in se convertit
presbyteralis tuae ordinationis quinquagesimus natalis dies ideoque aureum
Iubilaeum quod, Deo nimirum favente, in proximi mensis Martii incidet duodecimum
diem. Nos autem, utpote qui et suo tibi tempore plenitudinem sacerdotii
contulerimus episcopali in tua ordinatione et praecipuum obtinere te voluerimus
locum Purpuratos inter Ecclesiae Catholicae Patres, ante reliquos omnes
studiosam hanc perscribere tibi iuvat gratulationem de hac vitae tuae et operae
sacrae memorabili meta.
Cum vero complura cogitamus munera illa, quae Decessores Nostri et Nos tibi
concredidimus in Congregationibus Apostolicae huius Sedis, in Episcoporum
Synodis, variis in pontificiis quoquoversus legationibus ac missionibus, studium
sane sacerdotalis tui et altioris episcopalis operis extollendi hos quinquaginta
annos augescit, quod haud necesse videtur esse singillatim his in Litteris
recensere.
Omnem huius Apostolicae Sedis aestimationem publicam gratamque ad te deferimus,
Venerabilis Frater Noster, optabili hac praebita Nobis opportunitate.
Anniversaria propterea haec sacerdotii tui memoria vehementer Divinum Pastorem
precantes exoptamus ut penitus te recreet, Venerabilis Frater Noster,
consentaneaque exhilaret consolatione cuncto de tuo pastorali ministerio.
Memorando tuo die Martii duodecimo sic tecum proxime consociabimur uti in hac
Epistula tecum simili collocuti sumus fraterna familiaritate. Gratulantes et
salutantes grates divino beneficiorum Largitori tecum referemus de anteactis
ministerii tui officiis petemusque ut posteri tibi plurimi profluenter decurrant
anni in corporis animique firma valetudine, opitulante videlicet Apostolica
Nostra Benedictione quam tibi ac tuis singulis amantissime has consignantes
Litteras impertimus.
Ex Aedibus Vaticanis, die XX mensis Februarii, anno MCMXCIX, Pontificatus Nostri
vicesimo et primo.
IOANNES PAULUS II
© Copyright 1999 -
Libreria Editrice Vaticana
|