Venerabili Fratri Nostro
Paulo S.R.E. Cardinali
Poupard
Praesidi Pontificii Consilii de Cultura
Laetabundum sane animum exhibet populus Aureliacensis ac potissimum universa
ecclesialis communitas Sancti Flori quandoquidem proxime millennium explebitur
ex quo Gerbertus, filius illius populi, monachus, episcopus sedium Remensis et
Ravennatensis, ad Summum Pontificatum sub nomine Silvestri II ante CMXCIX annos
est evectus. Hic quidem Pontifex, primus ex Francogallia hac dignitate
praeditus, humaniores litteras, scientias, doctrinam ecclesiasticam et politicam
coluit, ad utilitatem Ecclesiae sui temporis plurimum conferens.
Ad hanc colendam memoriam dioecesis Sancti Flori studiorum sessiones apparat
sacrosque ritus inter dies IX et XI proximi mensis Aprilis Aureliaci peragendos,
quibus aliquot clarissimi professores ex diversis Studiorum Universitatibus nec
non sacri praesules intererunt.
Quo enim commemoratio haec sollemnius ac magnificentius celebrari posset,
Venerabilis Frater Renatus Séjourné, Episcopus Sancti Flori, a Nobis postulavit
ut virum ecclesiastica dignitate constitutum, ad personam Nostram gerendam,
illuc mitteremus. Vota igitur excipientes illius Praesulis, Nostram convertimus
mentem ad te, Venerabilis Frater Noster, quem ob peculiare ministerium tuum
omnino parem idoneumque iudicavimus ad eiusmodi officium luculenter explendum.
Itaque, fraterna permoti affectione, MISSUM EXTRAORDINARIUM te
renuntiamus ad huiusmodi mille annorum anniversariam recordationem celebrandam.
Pro Nobis scilicet adsistes, quin immo et sacris praeeris ritibus; benevolentiam
Nostram testaberis erga florentem illam ecclesialem communitatem omnesque inibi
adstantes; sermone tuo Nostram ad mentem illustrabis, ut olim Silvester II
fecit, momentum referendi culturam et humanas scientias ad christianam fidem,
“ut altius perspiciatur quomodo fides et ratio in unum verum conspirent” (Declaratio
de Educatione Christiana, GE 10).
Magna quidem spe fore confidimus ut illa in urbe, quam coniunctissimam quidem
habemus, omnes adstantes ex studiorum conclusionibus nec non ex eucharistica
participatione, spiritale capiant usque subsidium ad christianam vitam magis in
dies provehendam.
Denique tibi, Venerabilis Frater Noster, cunctis praesulibus, magistratibus,
professoribus, universo clero ac fideli populo tam faustum eventum
participantibus, Benedictionem Nostram Apostolicam, caelestium donorum pignus
Nostraeque benevolentiae testem, veluti ibidem praesentes libenti animo
dilargimur.
Ex Aedibus Vaticanis, die X mensis Martii, anno MCMXCIX, Pontificatus Nostri
primo et vicesimo.
IOANNES PAULUS II