|
IOANNES PAULUS PP. II
NUNTIUS GRATULATORIUS
DATUS AD HYACINTHUM SRE CARDINALEM THIANDOUM,
ARCHIEPISCOPUM DAKARENSI, QUINQUAGINTA
EXPLETIS ANNIS AB EIUSDEM ORDINATIONE PRESBYTERALI
Venerabili Fratri Nostro Hyacintho SRE Cardinali Thiandoum Archiepiscopo
Dakarensi
Laetantis vehementer
quidem animi Nostri sensus de te, Venerabilis
Frater Noster, tuoque longinquo ministerio communicare hoc tempore praesertim
cupimus valde non solum cum amatissima ipsa catholica communitate Dakarensi, ubi
natus quondam et omne adhuc tuum sacerdotale atque episcopale opus exples, verum
etiam cum tota patria Senegaliae tua, ubi probe novimus quanti ab universis
aestimeris quantumque honoris et dignitatis ipsi Christo Iesu et eius in terris
Ecclesiae hoc per complures annos conciliaveris.
Tertia enim Paschatis Dominica, XVIII mensis nempe Aprilis die, faustissime licebit plane, Deo
largiente, ac decebit aureum presbyteratus tui concelebrari iubilaeum, eademque data
opportunitate totum commemorari tuae sacrae industriae curriculum, unde tot sibi
Dakarensis grex gratias caelestes certasque aeternae salutis commoditates
percepit. Ihidem namque Iaudabiliter munibus sacerdotii tui perfunctus in paroeciis es et archidioecesis infructuosis operibus.
Inibi pariter pastoris Ordinari stationem iam XXXVII continuos occupas annos.
Gratulari igitur tibi,
Venerabilis Frater Noster, hunc vitae tuae honorificum iuvat. Nos eventum tuaque
erga Christi fideles praedicare egregia merita, quae communiter undique
agnoscuntur. Nec minorem sane laudationem participamus cum Parvulis Fratribus
Iesu Caroli de Foucauld, quibus iam pridem nomen tuum studiose dedisti, quoniam
et illis decorem magnum pastoralis tua actuositas attulit.
Quantumvis anni
necessario progrediantur, optamus tamen ut haec presbyteratus tui anniversaria
celebritas te salutaribus confirmet et consoletur in operibus pro Dei Populo tua
in regione, quin immo tota in Conferentia Episcoporum Africae cui sodalis et
praeses ipse tam diligenter serviisti. Precamur nimirum intenti ut meritorum
tuorum reddatur tibi uberrima remuneratio Divino ab Pastore illo qui bonorum
quoque pastorurum custos est ac tutor. Esto tibi salutatio haec fraterna Nostra
affectus benevolentissimi Nostri erga te praeclara testificatio, sicut et
Apostolica Nostra Benedictio his cum Litteris transmissa, ut sacerdotii tui
iubilaeum quam iucundissimum tibi tuoque catholico populo contingat ac
meritissimam afferat cunctis ex tuo diuturno ministerio consolationem.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXIV mensis februarii, nominationis tuae
episcopalis anniversario, Domini anno MCMXCIX, Pontificatus Nostri vicesimo et
primo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1999 -
Libreria Editrice Vaticana
|