Venerabili Fratri Nostro
IOANNI MARIAE SRE Cardinali LUSTIGER
ARCHIEPISCOPO PARISIENSI
Cunctis profecto patet atque liquet admodum praestare Nicensem Ecclesiam, quae
perantiquis collustratur fidei documentis et in Virginem Mariam pietatis
locupletatur testificationibus. Inibi mox tertia recoletur centenaria memoria
Cathedralis conditi templi Sanctae Mariae Reparatae: quam rem probanda de causa
extolli et salubriter magnificari sat scimus, dum animus ad tempora illa
refertur cum Domini haec domus, fidelibus diligenter adlaborantibus,
commendabili sollertia aedificabatur.
Si quidem sacra in hac aede lapides lignaque cohaerent, Ecclesiae quoque
participes cantate compaginentur oportet spiritalique quadam conciliatione
congregentur. Quocirca libentes volentesque Venerabilis Fratris Ioannis Bonfils,
Nicensis Episcopi, postulatis subvenire cupimus, qui insignem a Nobis Missum
poposcit ut tertiae Cathedralis templi centenariae commemorationi sollemniter
die II mensis Maii agendae interesset.
Quo festivius ritus explicetur, spectatum statuimus mittere virum, qui
personam Nostram sustineat Nostramque pariter benignam mentem ostendat. Tu autem,
Venerabilis Frater Noster, aptus prorsus occurris, cui haec demandetur
procuratio, quippe qui eiusdem Nationis inclitus filius noveris probe Nicensem
Ecclesiam. Quapropter te Missum Extraordinarium constituimus, ut,
exoptata occurrente illa commemoratione, ipsam vocem Nostram significes, unde
cuncti novum animum suscipiant ad sacram illam aedem itemque Virginem Mariam
observandas recteque excolendas.
Palam demum benevolentiam Nostram declarabis et sollicitudinem, dum preces
pariter fundimus ut quae venustas in parietibus cospicitur eadem spiritaliter in
mentibus animisque fiat. Salutationem tandem fervidam omnibus transmittas et
Benedictionem Nostram Apostolicam universis simul huius eventus participibus
nomine Nostro Nostraque auctoritate largiaris velimus, quae sit divinarum
gratiarum nuntia laetabilisque temporis signum.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXV mensis Martii, anno MCMXCIX, Pontificatus
Nostri vicesimo primo.
IOANNES PAULUS PP. II