The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

NUNTIUS GRATULATORIUS DATUS
PAULO IOSEPHO SRE CARDINALI  PHAM DĚNH TUNG,
QUINQUAGINTA EXPLETIS ANNIS AB EIUSDEM
ORDINATIONE PRESBYTERALI

 

Venerabili Fratri Nostro
PAULO IOSEPHO S.R.E. CARDINALI PHAM D
ĚNH TUNG
Archiepiscopo Hanoiensi
Administratori Apostolico Langsonensi et Caobangensi

Cogitationes paternae Nostrae ac ferventes omnino caritatis affectiones ad te, Venerabilis Frater Noster, hoc beato tempore convertuntur necnon ad totum illum dilectissimum quidem Vietnamiae populum, cuius catholicae communitatis insignem partem pro diligentia vigilantiaque tua ad Christi Iesu mentem gubernas.

Festinamus tecum breviter his in Litteris colloqui tum ut laetitiam Nostram tuo de ipso adsiduo ministerio palam significemus tum ut Nostram gratulationem simul declaremus et cum universa ecclesia Hanoiensi communicemus super proximo vitae tuae operaeque sacrae eventu honorifico prorsus et honorando. De sacerdotii tui aureo loquimur

Iubilaeo ac de cuncto longinquo quinquaginta annorum apostolatu presbyterali tuo et episcopali diversis in Nationis tuae sedibus et officiis feliciter expleto. Sexto namque mensis Iunii die decimum faustissime lustrum complebis, ex quo Christi in aeternum initiatus es sacerdotio atque cursum ingressus salutarium operum quae etiamnunc haud cessant carissimis illic fidelibus et ministris et religiosis sodalibus caelestium gratiarum gignere abundantiam.

Non tu impediris, Venerabllis Frater Noster, nec difficultate quavis nec aetate quin sapientibus consiliis providisque inceptis renovationem semper ovilis tui adiuves ac prosperes, gregem tibi a Matre Ecclesia commendatum consoleris ac doceas, venturam communitatis vestrae aetatem iam nunc certis structuris praepares. Easdem vero virtutes has sacerdotales tuas prius expertae sunt dioeceses de Phat Diem tum Bacninhensis, quam plus triginta annos Antistes ipse rexisti.

Cum his scilicet omnibus curarum pastoralium tuarum per annos susceptoribus libentissimi Nos sensus tales fraternae Nostrae gratulationis laetationisque participamus, sicut cum ceteris Patriae tuae Fratribus Episcopis. Tecum ideo animo hoc coniungemur, Venerabilis Frater Noster, fortunato ordinationis tuae anniversario die, cui iam nunc omnem testamur benevolentiam Nostram omnemque Divini Pastoris precamur benevolum posthac favorem, deprecante etiam pro te Apostolica Nostra Benedictione peramanter transmissa.

Ex Aedibus Vaticanis, die XIII mensis Maii, anno MCMXCIX, Pontificatus Nostri primo et vicesimo.

IOANNES PAULUS II

 

© Copyright 1999 - Libreria Editrice Vaticana

 

top