The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
ANTONIO MARIAE SRE CARDINALI ROUCO VARELA,
MISSO EXTRAORDINARIO AD EUCHARISTICUM
CONGRESSUM NATIONALEM COMPOSTELLAE

 

Venerabili Fratri Nostro
Antonio Mariae SRE Cardinali Rouco Varela
Archiepiscopo Matritensi

Sacra aedes Compostellana, Deo in honorem sancti Iacobi Apostoli dicata, sanctissimus et apostolicus locus habetur ab innumeris Christifidelibus qui, inde a IX fere saeculo, frequentissimi non tantum ex Hispania ipsa, verum etiam ex Europa, immo ex toto terrarum orbe eo conveniunt ad sacras Iacobi Apostoli reliquias venerandas caelestiaque munera impetranda. In praesens illic magnus apparatur eventus ecclesialis. Etenim pro comperto habemus Venerabilem Fratrem Iulianum Barrio, Archiepiscopum Compostellanum, nec non universum Episcoporum Hispaniae Coetum, unanimi ex consensus statuisse illa in sede hoc anno Congressum Eucharisticum Nationalem sollemniter perductum iri. In omnium votis est ut hic sacer eventus arte coniungatur cum celebrationibus Anni Sacri Compostellani ac potissimum cum praeparatione Congressus Eucharistici Internationalis proximo anno MM Romae celebrandi.

Compostellam profecto adibunt totius Hispanae nationis legati singularum dioecesium. Ibi spiritu praesentes et Nos aderimus gratulantes cohortantesque Christi nomine ac voce. Quapropter volumus ut tu ipse, Venerabilis Frater Noster, illius Callaecae regionis filius atque iam decem annos archiepiscopus Sedis Compostellanae, pro Nobis adsis iisque sollemnibus praesideas. Hisce ideo Litteris, te nominamus Missum Extraordinarium ad Eucharisticum Congressum Nationalem Compostellae intra dies XXVI et XXIX proximi mensis Maii celebrandum. Facile quidem animo providemus te studiose personae Nostrae partes esse expleturum, magno videlicet tuo erga terram patriam amore impellente.

Profecto Christifideles illius nobilis nationis omnesque illic peregrinantes etiam atque etiam fidem suam propalam testabuntur in ineffabile Corporis et Sanguinis Christi mysterium ut pietatis suae laudisque canticum Christo Domino extollant ad Paschale Redemptionis donum suos in animos suasque in domos et paroeciales communitates plenius suscipiendum.

Ut res ipsa postulabit, cunctos hortaberis fideles ut saepius accedant ad tam uberem caelestium gratiarum fontem quem Iesus Christus de hoc mundo discessurus suis Apostolis Ecclesiaeque in sempiternum commendavit. Docebis insuper quantum haec doctrina ex Eucharistico Mysterio defluens conferat ad animos hominum conciliandos, ad eorum pacificam consortionem, ad veram humani generis progressionem. Cunctis demum benevolentiam Nostram significabis. Interea Deum plurima prece obtestamur ut ex illo Eucharistico Congressu omnes nutrimentum percipiant ad vitae christianae virtutes magis in dies roborandas.

Dum haec cogitata Nostra tecum studiose communicamus, Apostolicam Benedictionem, superni iuvaminis nuntiam, tibi in primis impertimus, deinde cunctis Congressui adstantibus, quos omnes benignissime in Domino consalutamus.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXVI mensis Martii, anno MCMXCIX, Pontificatus Nostri vicesimo primo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

Copyright 1999 - Libreria Editrice Vaticana

     

top