Venerabili Fratri Nostro
ROGERO S.R.E. Cardinali
ETCHEGARAY
Ecclesiae traditio merito probeque Christo Domino sub panis
vinique speciebus recondito congruentem honorem tribuere consuevit, unde
christifideles, hoc caritatis vinculo coniuncti, sacra salutarique ex synaxi,
veluti ex vivido quodam fonte, salientem aquam copiose hauriant. Hae
consuetudines et testificationes, valida fide recreatae, nostra quoque aetate ut
continuentur et solidentur firmiter cupimus.
Optimo de consilio novimus Bracarensem civitatem mentes
catholicorum Lusitaniae mox ad se convertere, quoniam ibi III Conventus
Eucharisticus celebrabitur. E multis inceptis, quae ad sollemnia apparanda in
honorem tam augusti Sacramenti iam sunt inita, curantibus Venerabilibus
Fratribus Henrico Dias Nogueira, Archiepiscopo Primate Bracarensi, Ioanne Alves,
Episcopo Conimbricensi et simul Praeside Nationalis Conferentiae Episcoporum,
nec non ceteris qui cum illis sociam praestant operam sperare licet fore, ut
illa in bonum religionis salubriter cedant.
Ne vero his sacris sollemnibus Noster specialis desit delegatus,
ad te, Venerabilis Frater Noster, cogitationem Nostram admovimus et animum,
quippe qui occurris prorsus par ad officium hoc tuendum et commendabiliter
explendum. Quapropter te MISSUM EXTRAORDINARIUM constituimus, ut ritibus
et congressionibus, quae inter dies III et VI proximi mensis Iunii in isto
Conventu Bracarensi fient, Nostro praesideas nomine et auctoritate.
Quandoquidem laude emines pietatis et rerum agendarum prudentia,
nihil dubitamus, quin hoc creditum tibi munus fervore animi ac mentis alacritate
sis expleturus. Quo in munere fungendo sedule studeas ut istud Corporis et
Sanguinis Christi festum in omnibus singulisque illic astantibus novum accendat
ardorem illius fidei quae in hanc admirabilem veritatem potissimum requiritur.
Conventus hic peculiare selegit argumentum ad cultum divinum
promovendum, atque eadem inspiratur sententia quam proximum Sacrum Iubilaeum
sibi proposuit ad suum Congressum Eucharisticum Internationalem mense Iunio anno
bismillesimo celebrandum et quae paucis significatur verbis: "Iesus Christus,
unicus mundi Redemptor, Panis pro vita nova". Ut res ipsa postulaverit, de
studio in hoc sacratissimum Mysterium loqueris, ac praesertim de proprio
Congressus argumento, quod verbis tuis perquam diligenter explicabis.
Nos quidem copiosam spiritalium fructuum messem ex isto Conventu
exspectamus et iam nunc Deum impensis rogamus precibus ut catholici ex universa
Lusitania per frequentationem huius mysterii ferventius ad caeleste accedant
convivium. In votis est insuper ut istae eucharisticae celebrationes cum Sacro
Iubilaeo anni bismillesimi adeo arte nectantur, ut veluti podium fiant, ex quo
universi vehantur christifideles Lusitani ad tam sublimem eventum sollemniter ac
vitaliter celebrandum.
Tibi denique, Venerabilis Frater Noster, Benedictionem
Apostolicam, superni iuvaminis nuntiam, libenti animo largimur, nec non ceteris
Praesulibus, nominatim Archiepiscopo Bracarensi, quem diximus, Magistratibus,
clero et fidelibus universis, qui eucharisticis hisce celebritatibus intererunt.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XX mensis Maii, anno
MCMXCIX, Pontificatus Nostri vicesimo primo.
IOANNES PAULUS II
© Copyright 1999 -
Libreria Editrice Vaticana