The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
AUGUSTINO CACCIAVILLAN,
ARCHIEPISCOPO TITULO AMITERNINO
PRAESIDI AMMINISTRATIONIS
PATRIMONII SEDIS APOSTOLICAE
 

    

Venerabili Fratri
AUGUSTINO CACCIAVILLAN
Archiepiscopo titulo Amiternino
Praesidi Administrationis Patrimonii Sedis Apostolicae

Ministerii longinquitas magna plena fidelitas tui ipsius, Venerabilis Frater, tum sacramentalis in presbyteratus tui episcopatusque perfunctione diligenti tum officialis in Apostolicae Sedis diversis operibus, magnopere quidem Ecclesiam Matrem laetificat, at Nos in primis recreat qui hoc potissimum tempore fausto actuositatem tuam multiplicem vocibus illustrare cupimus Nostris, dum singularem prorsus vitae tuae operaeque proximum eventum his Litteris tibi velut coram traditis honorare volumus convenienterque tot cum aliis tui fautoribus et amicis concelebrare.

Vicentina quoque communitas suo prope iure de te gloriatur, cuius in finibus ortus es ac tres priores sacerdotii tui transegisti fructuose annos pulcherrima quadam in ipsius paroecia. Intento itaque studio et gratulabundo animo exspectant passim sane plurimi praevidentque vicesimum sextum mensis Iunii diem, quo quinquaginta ipsos abhinc annos Christi Redemptoris sacerdotio es in aeternum auctus et initiatus, cum adeo clarum simul industriae frugiferae iniisti curriculum, effecta cuius diu posthac salutaria per orbem percipientur.

Sacerdotales enim tuas virtutes ingeniique dotes praeclaras Decessor Noster immortalis memoriae Paulus VI agnoverat, cum Ecclesiae inter spectatos pastores recenseri te vellet ac Pro-Nuntii partibus in Kenia Apostolicique Legati muneribus perfungi in Insulis Seycellianis iam viginti tres abhinc annos. Nobis deinde item merita perplacuit navitatis tuae illuminare destinareque ad catholicarum utilitatem communitatum prius in India ac Regno Nepalensi, postea apud Civitatum Foederatarum Americae Septentrionalis regimen et Statuum Americanorum consociationem. Singulis autem his in muneribus sollerter explendis cum Matris Ecclesiae haud umquam spem de te exspectationemve fefelleris, Nostra ideo gratulatio de sacerdotii tui primordiis cum laudativa totius tui operis aestimatione facile necessarioque coniungitur.

Quinquagesimum propterea sacerdotii tui commemorantes annum et aureum iubilaeum tum quadragesimum pariter in Sedis Apostolicae ministerio adsumus tibi, quem prope Nos nuperius operari in Administratione Patrimonii Sedis Apostolicae censuimus, ac tecum, Venerabilis Frater, congruas Pastori Divino omniumque gratiarum Auctori referimus laeti grates de donis caelitus tibi tributis tuaeque de providae operae beneficiis.

Quam beatissimus tibi ut anniversarius presbyteratus tui illucescat exoptamus dies teque maiora deinceps incitet ad incepta pro Dei Populo suscipienda uberioresque tibi cumulandas laudes. Esto tibi igitur salutatio haec valido solacio et incitamento; perpetui similiter favoris superni esto posteros in annos tibi, Venerabilis Frater, pignus Apostolica Benedictio Nostra nominatim nunc ipsum transmissa.

Ex Aedibus Vaticanis, Kalendis Iuniis, anno MCMXCIX, Pontificatus Nostri vicesimo et primo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

   Copyright 1999 - Libreria Editrice Vaticana

 

top