Venerabili Fratri Nostro
EDUARDO IDRIS S.R.E. CARDINALI
CASSIDY
Praesidi Pontificii Consilii
ad Unitatem Christianorum fovendam
Universalis cuiusdam per terras laetationis communisque passim
gratulationis causa mox iustissima sane erit, Venerabilis Frater Noster, cum tui
ipsius videlicet sacerdotii primordia commemorabuntur ac longinqui tui
ministerii egregia simul celebrabuntur digne merita.
Tot enim locis, sive domi in patria sive in Apostolicae Sedis
legationibus per orbem, sacra fructuose munera explevisti, tot homines credentes
superioribus his decem annis in Christi fide confirmasti in studioque unitatis
christianae inflammatos roboravisti, ut aureum presbyteratus tui iubilaeum, in
diem vicesimum tertium mensis Iulii quod Deo benigne largiente incidet, animos
innumerabilium quidem virorum et mulierum ubique recreaturum sit magnopereque
exhilaraturum.
Inter eos Nos haberi in primis volumus ac palam recenseri,
quippe qui industriam sapientem fidelem tuam a Pontificatus Nostri initio iam
statim animadverterimus, tibi publica similiter munia pro Ecclesia commiserimus
procuranda, Nobiscum te in cotidiana communitatis ecclesialis gubernatione
adiutorem et consiliarium apud Secretariam Status coniunxerimus, collegio Patrum
Ecclesiae Cardinalium interesse pleno iure atque gravissimis omnino causis
unitatis christianorum praeesse decem iam annos providi profecto voluerimus.
Fervidam itaque Nostris e manibus accipito, Venerabilis Frater
Noster, gratulationem hoc de tuae vitae eventu faustissimo, hoc de sacerdotalis
tui operis ornatu clarissimo, dum gratulantes Nostras voces et publice
proferimus et cum tot aliis bene precantibus tibi familiaribus et sociis, amicis
et fautoribus consociamus: apud nativam tuam ecclesiam Sydneyensem paroeciamque
Yendae Corvopolitanam, ubi tirocinium emensus es laudabiliter sacerdotii tui;
apud corpus publicorum Sedis Apostolicae administrorum, quibuscum humanissime
semper negotia Ecclesiae gessisti; apud Curiam Romanam, quae tuas animi virtutes
ingenii dotes operum laudes ipsa proxime saepissimeque adhuc est experta; apud
christiani nominis in unum coniungendi auctores, qui promptum te semper sodalem
propositorumque participem optimorum ac vindicem reppererunt.
Unanimo igitur adfectu precamur vehementer, Venerabilis Frater
Noster, ut anniversarius presbyteratus accepti tui dies cumulum tibi adferat
iucunditatis et consolationis, ut praemia tibi caelesti in regno augeat, ut
posterum etiam in tempus ad apostolatum sacerdotalem et episcopalem tuum
fructuosius usque perficiendum impellat, ut dies deinceps annosque tuos electa
in hac vinea Iesu Nazareni laetificet, comitante nimirum semper Apostolica
Nostra Benedictione quam amantissime profecto his cum Litteris tibi
transmittimus omnibusque celebrationis tuae consortibus.
Ex Aedibus Vaticanis, die II mensis Iulii, anno MCMXCIX,
Pontificatus Nostri vicesimo et primo.
IOANNES PAULUS PP. II