The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

NUNTIUS DATUS
VENERABILI FRATRI NOSTRO
ANGELO S.R.E. CARDINALI SODANO
SECRETARIO STATUS

 

Compostellanum insigne templum annorum decursu turmatim peregrinatores frequentes adire consueverunt, superna beneficia adepturi. Iter quippe illud ita eximiis religionis favoribus locupletatur, ut terrestris cursus spiritalem ascensum comparare videatur. His aspectis rebus peropportune, quasi superiora repetentes, undique regionum Europaearum in locum eundem congregabuntur iuvenes, ut probanda incepta consiliave confirment hauriantque renovatum pietatis vigorem.

Etenim congressio iuvenum plurimorum diebus IV-VIII proximi mensis Augusti inibi eveniet qui illic versabuntur, Evangelii verba meditantes ac fidenter profitentes: "in verbo tuo... possumus". Fervidi enim iuvenum animi absque cunctatione hoc destinatum sibi habent ac deliberatum, ut felicior iustiorque aetas usque convalescat rectaque principia in mundo universo increscant.

Quocirca libentes volentesque postulatis subvenire volumus Venerabilium Fratrum Hispaniae Episcoporum, qui, eventus ille quo magnificentius ageretur, a Nobis efflagitarunt ut praestantem virum mitteremus. Ad te autem, Venerabilis Frater Noster, mentem convertimus, quem omnino parem putamus muneri huic obeundo, cui ceteroqui commendabilis cum iuvenibus intercedit consuetudo et eorum condicionem in diversis Nationibus Europae recte cognoscis. Itaque praeclara de te sentientes, temet, Venerabilis Frater Noster, LEGATUM PONTIFICIUM ad illam congressionem agendam renuntiamus ac nominamus.

Universis quidem huius conventus participibus cunctisque adstantibus secundam Nostram voluntatem ac benevolentiam ostendes, quibus haud semel fiduciam Nostram Nostramque dilectionem demonstravimus. Ipsius Sancti Iacobi demum in omnes devocamus patrocinium, qui supernis beneficiis eosdem iuvare dignetur, ut homines sine tarditate in iisdem atque ipse decurrant vestigiis. Benedictionem demum Nostram Apostolicam auctoritate Nostra impertias velimus, quae sit divinarum gratiarum argumentum et animorum renovationis documentum.

Ex Aedibus Vaticanis, die IV mensis Iulii, anno Domini MCMXCIX, Pontificatus Nostri vicesimo primo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

Copyright 1999 - Libreria Editrice Vaticana

 

top