The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
ROGERO S.R.E. CARDINALI ETCHEGARAY,
PRAESIDI COMITATUS MAGNI IUBILAEI
ANNI MM

 

Venerabili Fratri Nostro
ROGERO S.R.E. CARDINALI ETCHEGARAY
Praesidi Comitatus Magni Iubilaei Anni MM

Memorare Nos profecto decet et coram universo mundo praedicare Romanum Pontificem Pium VI, qui duo ante saecula Ecclesiam Christi fideliter sapienterque gubernavit. Ad extremum in exsilium compulsus, Eucharistico sustentatus cibo et Mariali prece cotidiana, plurimas post aerumnas, anno XXV sui Pontificatus in urbe Valentinensi animam Deo restituit pro inimicis orans.

Quandoquidem Venerabilis Frater Desiderius Leo Marchand, Episcopus Valentinensis, constituit ducentesimam anniversariam celebrare memoriam ab obitu Papae Pii Sexti in urbe sua, idem petivit ut die XXIX proximi mensis Augusti Pater Purpuratus quidam sacris praesideret et partes Nostras digne sustineret. Nos quidem magna ducti aestimatione erga Decessorem Nostrum, huiusmodi piae petitioni concedere decernimus. Ad Te autem, Venerabilis Frater Noster, decurrimus, qui peraptus videris ad huiusmodi officium suscipiendum optimeque exsequendum, atque his Litteris Nostris Te renuntiamus Missum Extraordinarium ad supra dictam explendam missionem.

Inter Missarum sollemnia convenienter recordaberis Summum Pastorem Pium VI multaque incommoda ab eo fortiter tolerata revocabis. Omnibus adstantibus Nostram significabis salutationem Nostramque propensionem in Valentinensem populum inque totam Francogalliae nobilem catholicam Nationem. Adhortatione Tua eorum in Deum fidem excies, eosque ad caritatem magno animo exercendam provocabis.

Hac oblata occasione licebit Tibi clarorum filiorum Nationis Tuae amorem laudare eorumque forte testimonium exhibitum praesertim eversionis Gallicae tempore, nempe sub Pontificatu ipsius Pii VI, cum vehementes vexationes toleraverunt odii causa in catholicam religionem.

Pro comperto habeas velimus, Venerabilis Frater Noster, missionem Tuam Nos precibus prosecuturos; libenti ideo animo Benedictionem Nostram Apostolicam ex imo pectore Tibi impertimus, quam cum omnibus participabis qui sacris intererunt celebritatibus.

Ex Aedibus Vaticanis, die VI mensis Iulii, anno MCMXCIX, Pontificatus Nostri vicesimo primo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

Copyright 1999 - Libreria Editrice Vaticana

 

top